Latin
JRAPEZIA VOCITAMVS QVADRANGVLA, QVAENEG
Oronce Finé, Protomathesis 242-2
Unproofread scanNot analysed yet
JRAPEZIA VOCITAMVS QVADRANGVLA, QVAENEG parallelogramma, nec aequilatera, uel aequiangula sunt: ueluti numero tertio sexti capitis libri primi annotauimus. Porrò trapeziorum uaria constat esse genera, tam ob laterum, quàm ob angulorum diuersitatem inter sese discrepantia. Quaedam enim imperfecto isosceli uidentur similia, duo habentia inuicem aequalia latera, cum duabus parallelis inaequalibus ad duos obtusos &totidem acutos angulos conuenientia: unde isoscelia haud inepte possunt appellari. Nonnulla uerò etsi duo inuicem aequalia aut parallela habeant latera, duos tamen rectos admittunt angulos: quae ob id rectangula trapezia non iniuria uocitantur. Reliqua autem trapezia, &quae nullis neque parallelis, neque lateribus uel angulis inuicem aequalibus constituta, utpore, quorum latera partim ad acutos, partim uerò ad obtu sos &inaequales inter sese concurrunt angulos: amblygonia dici possunt. Primum ergo de trapezio isoscele, postea de reliquis. CVM TRAPEZIVM ISOSCELES METIRI VOLVERIS, INVEstiganda est in primis linea perpendicularis, è uertice in basim incidens, in hunc modum. Duc unum aequalium laterum in sese, productumque serua numerum. subtrahe deinde uerticem à basi, &dimidium residui per sese multiplica, productum autem nu merum subtrahe ab eo numero, quem nuper reseruari iussimus, &relicti demum numeri accipito latus quadrati: nam ipsum erit optata perpendicularis. Cum igitur uolueris aream inuenire, adde uerticem basi, &adgregati dimidium multiplica in ipsam perpendicularem, uel econtra: nam quod inde producetur aream da bit ipsius trapezij. Sit trapezium isosceles ABCD, cuius duo latera AB &CD inuicem aequalia 10 existant cubitorum, uertex BC cubitorum 4, &basis AD cubitorum 16.