Latin
PORRO SI POLYGONA, ET METIENDA FIGVRAIRREGV
Oronce Finé, Protomathesis 248
Unproofread scanNot analysed yet
Ex qua quidem subtilissima ipsius Archimedis demonstratione manifestatur, quòd semidiameter in dimidium circunferentiae (uel econtra) multiplicatus, rectangulam producit aream dato circulo (uti nunc diximus) aequalem. SOLAITAQVE difficultas esse uidetur, in uestiganda recta, quae circunferen 2 tiae sit aequalis circuli. hanc porrò nobis idem Archimedes diuina potius, quàm huma na demonstratione, reddidit manifestam. Reperit enim geometrico discursu, circumferentiam ad diametrum circuli rationem obtinere minorem tripla sesquiseptima, maiorem uerò tripla superdecupartiente septuagesimasprimas, hoc est, maiorem tripla sesquioctaua: Vt eadem circunferentia ad ipsum diametrum se habeat ferè, ueluti 22 ad 7 Quaequidem ratio hactenus obseruata fuit ab omnibus, nempe qua praeciosiorem nemo reperisse uidetur (etsi multi hoc tractauere negocium) &quae huic proposito, absque errore sensibili existimatur facere satis. Sit datus itaque circulus AB, cuius centrim C, sitque eius diameter 14 cubitorum. Igitur per inuentum Archimedis, ®ulam 4 proportionalium, circumferentia erit similium cubitorum 44, quorum dimidium 21. Duc itaque 21 in semidiametrum, hoc est, 7, fiet area re 1la. ctangula CD154. totidem cubitorum est area ipsius AB circuli. Qu si quaedratam de 154 extraxeris radi cem, ea erit cubitorum 12, &1 unius cubiti. tantum erit igitur latus quadrati eidem circulo ęqua lis cuiusmodi est quadratum EF. Quanto igitur plures diametro assignaueris partes, tan to fideliorem partium circunferentiae rationem obtinebis. Nam eiusdem circunferentiae partes eo magis similes erunt diametri partibus, quo munitiores: utpote, quae minus curuae, &in rectum magis accedentes. Vnde ueritati propior circuli conflabitur aream, ex tributa diametro pedum, quàm passuum aut cubitorum mensura, ESTET ALIVS inuestigandi modus aream ipsius circuli, ex eodem Archimeden d depromptus. Demonstrauit enim consequenter Archimedes, quadratum quod ex circuli dimetiente describitur, eam ad ipsum circulum obtinere rationem, quam 14 ad II. hoc est, supertripartientem undecimas. Igitur si metiatur diameter circuli, &in sese ducatur, atque à producto quadrato tres eiusdem de G cimaequartae subducantur, relinquetur area ipsius dari circuli. Repetatur in exemplum circulus ABCD cuius centrum E, dimetiens autem sit (uelut antea) 14 cubitorum. haec in sese multiplicata, efficiunt 196: hoc est, quadratum FGHI, eidem circulo circunscriptum. IpsoA rum porrò 196, tres decimaequartae sunt 42: quae si ab eisdem 196 auferantur, relinquentur 154. quot uidelicet cubitorum aream ipsius dati circuli nuper ofAoli fendimus. At si 42 per 4 diuiseris, nascentur 10 &totidem cubitorum est unaquaeque triangularis portiuncula, ad angulos FGHI, extra circulum compraehensa. Hinc fit manifestum, circulum ad inscriptum quadratum, cuiusmodi est ABCD, rationem habere, quam I1 ad 7, hoc est, superquadripartie te septimas. Quoniam circumscriptum eiusdem inscripti duplum esse, ampliori non uidetur indigere demonstratione, cum id prima inspectione sit eui dentissimum: se habet igitur circunscriptum ad ipsum inscriptum quadratum, ueluti 14 ad 7, hoc est, in ratione dupla. Quaequidem ratio dupla, ex supertripartiente undecimas, quae est quadrati circunscripti ad circulum, atque super quadripartiente septimas, quam obseruat idem circulus ad inscriptum quadratum generatur, uelut ex capite secundo libri quarti nostrae Arithmeticae fit euidentissimum. In praeassumpto igitur exemplo, quadratum ABCD, erit 98 cubitorum.