Latin
PORRO SI POLYGONA, ET METIENDA FIGVRAIRREGV
Oronce Finé, Protomathesis 249
Unproofread scanNot analysed yet
QVEMADMODVM igitur ex diametro atque circunferentia, area dignoscitur circuli: &uersa uice ex area circuli data, utrumque, &dimetiens &circumferentia collige tur. Si enim areae tres adiunxeris undecimas, conficietur quadratum, quod ex dati circu li dimetiente describitur: cuius radix quadrata erit ipsius quadrati latus, &per con sequens diameter circuli. Habito autem diametro, habetur &circumferentia, per ea quae secundo nuper expressimus numero. Sit exempli gratia, area nuper oblati circuli, 154 cubitorum. haec diuido per II, proueniunt 14: quae triplata faciunt 42. compono tam dem 154 &42, consurgunt 196: quorum radix quadrata 14. tot igitur cubitorum est dimetiens eiusdem dati circuli. Quòd si triplentur ipsa 14 diametri, &producto septi ma pars (quae est 2) coniungatur, resultabunt 44, quanta uidelicet est eiusdem oblati circuli circunferentia. Idem facito de quibuscunque similibus.