Latin
258.5 to 258.6
Oronce Finé, Protomathesis 258.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sint inquàm binae magnitudines BC, inter A &D proportionales, sicut quidem A ad B uel ad C, ita Baut C magnitudo se habeat ad magnitudinem D: aio itaque, B &C magnitudines esse adinuicem aequales. Quoniam si non fuerint aequales, altera earum maior erit: estojuerbi gratia B. Cum igitur A sit majus extremum ipsius datae proportionis, maiorem rationem habebit ad C minorem magnitudinem, quàm ad maiorem B: per secundam partem 8 quinti elementorum Euclidis. Atqui B magnitudo eandem rationem babet ad D, quam A ad B, similiter &C ad ipsam D magnitu dinem, quàm eadem magnitudo A ad C: sunt enim per hypothesim proportionales. Ergo C magnitudo maiorem pariter rationem habebit ad D, quàm ipsa B. ad eandem autem rationem habentium, maiorem rationem habens illa maior est, per primam partem 10 eiusdem quinti: maior est itaque C, eadem magnitudine B. at data est minor: quod est impossibile. igitur B non est maior ipsa C.