Latin
SDEXHIS OMNIBVS FACILE COLLIGITVR, QVONAMMODOCIR
Oronce Finé, Protomathesis 259
Unproofread scanNot analysed yet
Eodem modo monstrabitur, quòd eadem magnitudo B non est minor ipsa C magnitudine: sunt igitur adinuicem aequales B &C magnitudines. quod fuit demonstrandum. SECVNDVM uerò, quod nobis praemittendum atque ostendendum uidetur, est huiuscemodi. Omne quadrilaterum rectangulum est medium proportionas le inter duo quadrata à concurrentibus eiusdem rectanguli lateribus descripta. Esto enim rectangulum ABC: describanturque ex AB &BC quadrata, per 46 primit ex AB quidem ABD quadratum, ex BC autem quadratum CBE. Dico igitur, rectangulum ABC fore medium proportionale inter ABD &CBE quadrata. Quoniam ABC &ABD parallelogramma sub eodem sunt uer tice: igitur quam rationem habet basis DB ad basim BC, eam habet &quadratum ABD ad rectangu lum ABC, per I sexti. Ipsi autem BD aequalis est AB, per 30 diffinitionem primi: ergo sicut AB ad D BC, sic quadratum ABD ad rectangulum ABC. Rursum quoniam ABC &CBE parallelogramma sub eodem sunt uertice: sicut igitur basis AB ad basim BE, sic est ABC rectangulum ad quadratum CBE, per eandem I sexti. Ipsi porrò BE aequalis est BC(nam eiusdem quadrati latera). Ergo sicut AB ad BC, sic rectangulum ABC ad quadratum CBE. At quemadmodum AB ad BC, ita quadratum ABD ad idem ABC rectans gulum. Duae itaque rationes, uidelicet ABD quadrati ad rectangulum ABC, atque eiusdem rectanguli ABC ad quadratum CBE, sunt eaedem cum ratione lateris AB ad latus BC. Rationes porrò quae eidem sunt eaedem, &adinuicem sunt eaedem, per H quinti: igitur sicut ABD quadratum ad rectangulum ABC, sic idem rectanABD ABC AB BC AEC CEE gulum ABC ad quadratum CBE. Itaque rectangulum ABC est medium propor tionale duorum quadratorum, à concur rentibus eiusdem rectanguli lateribus descriptorum: quod demonstrare opor tebat.