Latin
VLTIPLICARE EST DVOBVS OBLATIS NVMERIS
Oronce Finé, Protomathesis 26
Unproofread scanNot analysed yet
quater 3 faciunt 12, compositum numerum: Digitus multiplicandus, 73 Diffirentis. subscribe igitur digitum, utpote 2, &seruato denam. Digitus multiplicans. GA) 4 Differentia. Aufer postmodum 3 à 6, uel 4 à 7, relinquentur tria: quibus adde unitatem pro nuper retenta dena, fient Numerus productur. 4 2 4. haec scribito sub 6, uersus laeuam: consurgent 42. Concludes itaque, sexies 7 efficere 42. non aliter censebis, de caeteris quiduscumque digitis. Alia traditur regula, de multiplicatione digiti, per digitum numerum: quae est 4 huiusmodi. Propositis duobus digitis inaequalibus inuicem multiplicandis, effinge numerum articulum à minori denominatum: &ab ipso articulo, totiens digitum ipsum minorem auferto, quot unitatibus maior à denario distat numero. Idem fa cito de digitis inuicem aequalibus, altero eorum in articulum transmutato: nam is, qui tandem relinquetur numerus, propositum indicabit. Vt si uelis in exemplum inuenire, septies octo quem efficiant numerum: finge 7 esse 70, &ab ijs tolle bis 7, hoc est, I4 (nam 8 per duo distat à 10) relinquentur 56, optatus numerus. Ad expeditiorem autem ipsorum digitorum multiplicationem, subiectam ordinauimus tabellam. Inuentum ergo curabis digitum multiplicandum, in al terutro lateralium numerorum ordine, &in reliquo multiplicantem, prout commodior sese offeret ingressus: offendes enim ad communem utriusque concursum, numerum ex proposita digitorum multipli catione productum. Vt si uelis multiplicare 9 Tabula nimerorum ex digiti in digitum multiper 8. Accipito 9 ad uerticem ipsius tabellae, S ue, plicatione productorum. rò in laeuo &extremo latere: &in communi angulo inuenies 72, eum quem optabas numerum. Idem iudi ca de caeteris. Hac igitur uia, productos ex digiti in digitum multiplicatione numeros, longo usu, memoriae poteris facilè commendare.