Latin
SECVNDO, SI NVMERVS PROPONATVR ARTICVLVS, PERG
Oronce Finé, Protomathesis 26-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECVNDO, SI NVMERVS PROPONATVR ARTICVLVS, PERG ipsum digitum multiplicandus: id facies ea quae sequitur arte. Relinque tziphras id est, elementa non significatiua ipsius articuli numeri, quotquot extiterint: &duc singula elementa significatiua eiusdem articuli, in oblatum &multiplicantem digi tum, &producto demum numero praefatas rursum anteponito tziphras, uersus dextram ipsius numeri regionem. Quòd si ex ductu alicuius elementi significatiui, in ipsum digitum numerum, articulus aut mixtus siue compositus efficiatur numerus: scribatur suo loco tziphra, aut compositi numeri digitus, &pro qualibet dena uel articuli, aut compositi numeri, traducatur unitas ad proximè succedentem locum, atquè unà cum ibidem occurrente numero iungatur. Proponatur in exemplum numerus 400, per 3 multiplicandus. Duc itaquè 4 in 3, fient duodecim: quibus adde oo uersus dextram, in hunc modum 1200, &productum obtinebis ex hac multiplicatione numerum. Esto rursum propositum, multiplicare Altud exemplum 25000, per 7.