Latin
HIS PRAEOSTENSIS, SIT DESCRIPTVSCIRCA CENTRVMA
Oronce Finé, Protomathesis 261
Unproofread scanNot analysed yet
licet aliter concludere. quoniam circulus ABC &quadratum NOP, ad eundem circulum NO eandem habent rationem: nempe quae ipsius quadrati BGD ad circulum BCD. quae autem ad eandem eandem habent rationem, illa sunt adinuicem aequaliâ, per 9 quinti: igitur circulus BCD &quadratum NOP aequantur adinuiDato igitur circulo BCD, datum est aequale quadratum NOP: quod cem, faciendum proposuimus. AD MAIOREM autem huiusce demonstrationis euidentiam, si libeat circu li BCD aream examinare, ex demonstrata ratione circumferentiae ad diametrum, per doctrinam 25 capitis, &ipsius areae quadratam extrahere radicem: probabis eandem radicem, dati quadrati NOP conuenire lateribus, &aream unius alterius areae respondenter adaequari. Vtpote, si diuidatur dimetiens BD in I4 partes adinuicem aequales, erit per praedicta area circuli BCD154: quorum radix quadrata 12 –. totidem partium erit quodlibet latus eiusdem quadrati NOP, atque eiusdem area 154.