Latin
QUOD SI QVISPIAM DIXERIT, RECTILINAEAM QUAMVIS
Oronce Finé, Protomathesis 261-2
Unproofread scanNot analysed yet
QUOD SI QVISPIAM DIXERIT, RECTILINAEAM QUAMVIS figuram potius, quàm circulum NO, post quadratum BGD atque circulum BCD foretertium proportionale: nihilominus deducetur propositum. Data nanque figura ad quadratum reduci potest, per ultimam secundi: sit igitur quadratum RS. Cum igitur quadratum DBG sit majus extremum, ipsum majus erit quadrato RS: &consequenter latus latere majus. Secentur igitur GT, &VX, eiusdem quadrati RS lateribus aequales: &connectatur TX, per I postulatum. Rectangulum igitur GX, erit medium proportionale inter quadratum BGD &quadratum RS, per demonstratum secundum suppositum: fit enim ex eorundem quaSed dratorum lateribus. BCD circulus est medium proportionale inter quadratum BGD, &praefatum quadratum RS. Igitur circulus BCD, &rectangulum GX adinuicem aequantur, per primum Quadratum ex terria proporsuppositum antea demonstrationali figura rectilinaea tum. Dato itaque rectangu post BE D quadratum &BCD circulum, lo GX aequale quadratum con stituatur, per ultimam eiusdem secundi: sitque rursum N OP. Proposito igitur circulo BCD, aequale describitur qua dratum: quod facere oportebat. RVRSVM SIQVISpiam morosus, uel usque adeò rudis, negauerit quadratum HLM (ex quo NOP quadratum proportionaliter deducitur) fore medium proportionale inter duo quadrata, quorum unum intra circulum BCD describitur (ut EF) alterum uerò circumscribitur eidem circulo: dabo ei figuram rectilinaeam, utpote, octogonam descriptam intra eundem circulum BCD, quam inter ipsa quadrata medium fore proportionale probabo. ipsum demum octo gonum uertam in quadratum, per ultimam secundi: &adimplebo reliqua, ut in praemissa demonstratione.