Latin
305.1 to 305.4
Oronce Finé, Protomathesis 305.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caput II. De Zodiaco uel Eclptica, atque 12 eiusdem signis. Odiacus autem2, siue Ecliptica, est circulus itidem maior, inter Mundipolos obliquè locatus, uiam indicans solarem: cuius altera medietatum ab Aequatore ad polum Mundi arcticum, reliqua uerò ad antarcticum declinat. Hic b porro Zodiacus in 12 signa, ueluti quilibet alius insphae ra circulus, diuiditur: sed à uernali eiusdem Zodiaci cum Aequatore sectios ne: in contrariam primi motus successionem, tali &ordine &nomenclatura distributam, ut primum sit Arietis, secundum Tauri, tertium Geminorum, quartum Cancri, quintum Leonis, sextum Virginis, septimum Librae, octauum Scorpionis, nonum Sagittarij decimum Capricorni, undecimum Aquarij, duodecimum autem &ultimum à Pli scibus denominetur: quorum sex prima sunt septentrionalia, reliqua uerò sex men ridionalia: patiturque signum quodlibet solitam 30 graduum, &gradus quilibet 6o ml nutorum, &minutum obseruatam deinceps sexagenariam partium distributionem V Maginatur &alius in sphaera circulus maior, Zodiacus uel Ecliptica nominatus: qui cirtumi Escribi fingitur a linea recta, ex Mundi centro, per centrum solare, ad firmamentum usque protensu, completa ipsius centri solaris ab occidente per meridiem ad ortum circunductione. Vnde uia Solis mes rito a plaerisque dicitur. Hic autem Zodiacus respectum axis &polorum Mundi atque Aequatoris cirdii li oblique locatus est, altera medietatum ad septentrionem, altera uero ad meridiem, ab ipso Aequale re declinante: cuius item plana superficies, uniuersum Mundum atque eundem Aequatorem, bifariam dirimit. Id enim expo scere uidetur ratio maioris in sphaera circuli. Hunc porro Zodiacumtibi repraesentat circulus FIGH, praeceden ti figurae consequenter adiunctus, cuius axis KL, &poli ipsa puncta K &L, diuidensque circunferentiam Aequatoris CE Bi– in punctis I &H, altera medietatum, utpote, HFI ad Boream siue polum arcticum B, reliqua uero HGI, uersus polum antarcticum D, uel Austrum inclinata. Quod autem praefa tus circulus Zodiacus appelletur, hoca god, quod est uita traxisse uidetur: quoniam Sol continue sub ipso motus, imo uerius ad proprium motum ipsum describens Zodiacum, ijs quae apud nos alterantur, corrumpuntur, generanturue, tanquam principalis causa, uitam influere uidetur: quemadmodum Philosophi testimonio, &exper rientia sensibili compertum habemus. Ob eum nanque finem natura naturans, ipsum iter Solis oblique locauit: ut mutuo eiusdem Solis accessu atque recessu, multiformia producerentur et tia, producta corrumperentur, &corrupta rursum (specie saltem) reuiuiscerent.