Latin
Caput II
Oronce Finé, Protomathesis 305.5
Unproofread scanNot analysed yet
Dicitur &Zodiacus à ζῶον, quod interpretatur animal: propterea, quoniam in 12 partes inuicem aequales di stribuitur, quae signa uocantur, quorum quodlibet nomen alicuius animalis sortitum est. Non quis dem ob syderum octaui orbis, quae circa ipsum, uel in ipso uidentur esse Zodiaco dispositionem (ut plaerique male existimant) talium animalium effigiem repraesentantium: cum imaginatio possi esse diuersa, &pro cuiuslibet arbitrio, ex unius imaginis constellatione, alterius imago cogitarii Verum id a diuerso Solis influxu tractum est: qui dum tales Zodiaci partes perambulat, haec infe riora ad similem cum ipsorum animalium natura dispositionem sensibiliter mouet Sol namque secundum ua riam quam in haec inferiora seruat habitudinem, atque materię dispositionem, alium &alium producit effectum.