Latin
306.1 to 306.4
Oronce Finé, Protomathesis 306.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nolo tamen denegare, sydera ultro citroque Zodiacum existentia, Solis effectus permutare, au gere, uel minuere: sed ab eisdem syderibus, praefata signorum non videtur pendere nomenclatura, Idem praeterea Zodiacus circulus Ecliptica nominatur: quoniam Solis aut Lunae nusquam con Zodiacus &tingit Eclipsis, nisi uterque in eodem collocetur Zodiaco. Cum enim Sol uunquam a Zodiaco disce Ecliprica idem da(quoniam Zodiacus &uia Solis idem sunt) necessum est. Lunam ad eandem Zodiaci partem cum Sole coire prius, quam in tali coniunctione Sol patiatur Eclipsim: uel ex diametro cum eodem Sole locari, hoc est, in parte Zodiaci Soli opposita, si Luna ipsa deliquium sit ingressura. Cur autem ZoDe zodiati lati tudine. diacus a quibusdam latus imaginetur, hoc est, habens circunferentiam instar zonae circumscriptam: hoc fuit sola(quamuis minime necessaria) quorundam astronomorum fantasia, qui duos circulos eidem Zodiaco uel Eclipticę parallelos, sex gradus ultro citroque latitudinaliter includentes ideo sunt exco gitati: ut sub quo signo atque signi parte planetę mouerentur, rudiores possent agnoscere. perceperunt enim planetas (dempto Sole) nunc ad austrum, nunc autem ad septentrionem ab eadem Ecli ptica deuiare: nusquam tamen sex graduum ultro citroue praeterire latitudinem. ¶b De signis auQu signa, proprie tem Zodiaci hoc in primis notandum duximus, quod tametsi quilibet insphaera circulus (uti ca sunt zodiaci cir culi. pite primo libri tertij nostrae docuimus Arithmeticae) in 12 partes inuicem aequales a Mathematicis diuidatur, quarum quae libet signum dicitur, 50 circuli partes siue gradus compraehendens: ipsae tamen 12 Zodiaci partes per Antonomasiam, signa uocitantur. tum quod a Sole peragratae, uaria nobis uideantur signare tempora: tum etiam, quoniam motus omnium planetarum in eisdem signentur Eclipticae partibus, siue ad ipsa referantur Eclipticae signa. Ipsa porro siDe ordine ac gna ab alterutra sectionum Zodiaci cum Aequatore rationabiliorem sumpserunt ordinem, quam initio signorum, a quopiam alio eiusdem Zodiaci puncto: ea potissimum de causa, quoniam eaedem sectiones ubique locorum uidentur esse communes, locum ortus uel occasus nusquam immutantes. Rectius tamen a uernali sectione, a qua Sol ex australi in borealem reuertitur Vniuersi medietatem: quam ab opposita, numerationis exordium accepere.