Latin
Caput II
Oronce Finé, Protomathesis 307
Unproofread scanNot analysed yet
Quo denique modo, uniuersus Orbis in 12 signa distinguetur: unde nihil erit in rerum natura, quod aliquo non compraehendatur signo. Sed haec tam uaria signorum imaginatio non modo fantastica, sed pror sus inutilis, &a mathematica contemplatione mihi uidetur aliena. Solam enim syderum ad partes ipsius Eclipticae respondentiam, ut eorundem syderum mutua cognoscatur habitudo motusque diuersa supputetur quantitas, obseruare solemus. Referuntur nanque sydera ad Eclipticam in hunc modum. Imaginetur recta quaedam linea a Mundi centro, per centrum syderis, ad conuexum usque Firmamenti protensa: per cuius extremum, è polis ipsius Zodiaci, circulus maior traduci cogitetur, eandem Eclipticam siue Zodiacum intersecans. Terminus itaque huiuscemodi lineę, uerum locum syderis in coelo, &punctum intersectionis eiusdem circuli cum Zodiaco, respondentem in Ecliptica locum indicabit: tantum enim distabit uerus locus syderis in coelo a signorum exordio, quantum respondens locus eiusdem syderis in Eclipti ca. In exemplum habes obiectam descriptionem: in qua syderis V uerus locus, in Ecliptica RST, per circulum magnum OSP, è polis O &P eiusdem Eclipticę, per uerum syderis locum eductum designatur, in puncto uidelicet S. Planetę autem qui in X, uerus locus in coelo per Y punctum, in Ecliptica autem per Z, respondenter uenit imaginandus. Ad maiorem tanDe caeteris idem uelim iudices. EE a q dem singulorum elucidationem, placuit signorum ordinem, nomina, sexum, &characteres, una cum eorundem signorum natura, quam Sol &alij planetę, iuxta uariam horum inferiorum dispositionem, in eisdem signis diuersa habitudine locati, accidentaliter contrahere docet experientia, sequenti perstringere tabella Signa Australia. Signa borcalia, Nomnm Clunn. Nanmr smnonmm sun JNnunr squenum nonumm Charac. Per Frielalse lumu caldlum d sceum Tne Calal e Inmur. sem rnmdum Esseum Tam Frelm sice. EE. ImaCII. Caldlsie sunlum vansum Eesceum TEs sem. Frigul ee luus Gner. sFrenns e lumn Scorpius Caliedum &seum EAE, TEE E E