Latin
Caput II
Oronce Finé, Protomathesis 307-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quidnam sit declinatio &latitudo syderum, atque de ratione declinationis Zodiaci ab Aequatore. Caput. IIIi Eclinationes porrò syderum, ab Aequatore: latitudines autem, ab Ecliptica ultro citroque numerantur. a Declinatio est arcus circuli magni, per Mu di polos, &datum astrum, uel coeli punctum educti: inter Aequatorem, &ipsum astrum, siue punctum compraehensus. b Latitudo uerò, est arcus magni itidem circuli, sed ex polis Eclipticae, per datum sydus, aut signatum in coelo punctum tranf cuntis: qui inter ipsum sydus, uel idem punctum, &Eclipticam capitur. c Quaelibes igitur Eclipticae puncta, ab alterutris sectionibus cum Aequatore aequè semota, aequam les habent declinationes: d atque tanto maiores, quanto ab eisdem sectionibus fuerint remotiora. *Vnde fit, ut puncta maximarum declinationum Eclipticae ab et dem Aequatore, inter utrasque sectiones sint media, capitibus Cancri &Capricorni distincta: quae solstitia dicta sunt. Communes autem sectiones Eclipticae cum Aequa tore, principijs Arietis &Librae designatae, tam latitudine, quam declinatione carent: &aequinoctiorum puncta dicta sunt, id est, in quibus uniuersa contingunt aequinoctia. COmmodissimum existimauimus, post imaginariam quorumlibet circulorum descriptios Cnem, singulos terminos astronomicos, quibus uniuersa &theorica &practica referta est Astronomia, suis locis respondenter exprimere: atque singulorum usum breuissime declarare. ¶a Primum ergo sese offert declinatio, quę nihil aliud esse diffinitur, quam dati syderis, uel signati puncti, ab Aequatore deuiatio: siue ad Mundi polos maior aut minor appropinquatioVnde per arcum magni circuli, ex Mundi polis, per datum astrum siue punctum in coelo notatum educh educti consyderatur, metiturue.