Latin
308.1 to 308.5
Oronce Finé, Protomathesis 308.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
¶b Latitudo autem ideo dicta est: quoniam secundum imaginatam circumferentiae Zodiaci latitudinem, ultro citroue suprprutatur. Itaque per latitudinem intelligimus, solam dati syderis, aut signati puncti ab Ecliptica distantiam: quae quidem distantia, per circu lum magnum, qui per datum sydus, uel punctum in coelo notatum, ex polis Eclipticae ducitur merito uenit supputanda. Officium itaque declinationis, pariter &latitudinis esse uidetur: ut coadiuuantem longitudinis arcu, hoc est, distantia secundum ordinem signorum ab Arietis initio, in stellarum cognitionem, &motuum siue locorum earundem perueniamus. Quod, ad syderum in planauel solida sphaera respondentem situationem, uidetur admodum esse necessarium. Quaelibet itaque declinatio, atque latitudo duplex esse uidetur: borealis quidem uel septentrionalis, &austri, na siue meridionalis. Borealem appellamus ab Aequatore declinationem, uel latitudinem ab Ecli ptica, quoties uersus borealem aut septentrionalem Mundi partem numeratur: austrinam uero siue meridionalem, si ad meridianam australemue partem Vniuersi supputatio fiat. Exemplari descriptione forsitan melius intelliges. Sit igitur media Sphae ra ABCD, in qua polus arcticus A, &antarcticus C, altera pars Aequatoris BD, Eclipticae autem EF, cuius poli G &H: datum uero septentrionale sydus esto I, meridionale uero K, per quae sydera, ex ipsius Mundi polis A &C, magnus ducatur circulus AMC, diuidens Aequatorem in puncto M: ex polis autem Eclipticae G &H, duo itidem magni procedant circuli GLH, &CGNH, diuidentes Eclipticam in punctis L &N. Dati itaque syderis quod in I declinatio, erit arcus MI, latitudo autem Li: eius autem syderis quod in K, declinatio erit arcus MK, latitudo ue ro NK, &utraque meridionalis. Ex his relinquitur euidens, stellas nonnunquam declinationem habere sine latitudine, uelu ti Sol, aut puncta L &N: &econuerso, latitudinem absque de clinatione, ut quae sub Aequatore reposita sunt sydera. Item de clinationem maiorem esse plaerumque latitudine, &econtra: ut in figura, maior est MI declinatio latitudine LI, &uice uersa latitudo NE maior ME declinatione, ¶c Ad maiorem autem succedentium declarationem, sit rursum media sphaera ABCD? in qua medius Aequator BGD, eius poli A &C, altera Zodiaci pars sit EGF, sintque data Ecliticae pun cta H, I, K, quorum I &K communi sectioni C sint aeque propinqua, utroque uero ab eadem sectio ne remotius sit H:per quae demum puncta H, I, K, ex Mundi polis A, C, magni ducantur circuli AHC, AIC, &ARC, Dico igitur, arcum declinationis MI aequalem esse declinationi NK: quod ita demonstratur.