Latin
319.5 to 319.8
Oronce Finé, Protomathesis 319.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem rursum eleuatio ne polaria oo subducta gradibus, relinquitur ipsius Aequatoris eleuantio. Et econuerso, si Aequato ris habueris altitudinem, &eam a 90 subduxeris gradibus, poli sublimitatem, ipsiusue regionis latiusdinem respondenter obtinebis. Qualiter autem Aequatoris inuestigetur altitudo, suo loco demonstrabium De duobus Tropicis, totidenque polaribus circulis, quinque Mundi partes (quas Zonas uocant) distinguentibus. Cap. VII. CVnt &alij uulgares in sphaera circuli, minores appellati: duo uidelicet Tropici, totidemque circuli polares. 2 Tropici sunt duo circuli minores atque Sinuicem aequales, à binis solstitialibus Eclipticae punctis ultro citroque Aequa torem, completa Vniuersi ab ortu ad occasum circunductione descripti. b. Quorum quiseptentrionalis, Tropicus Cancri, uel aestiuus dicitur. Is autem qui uersus austrum, Tropicus Capricorni, uel hyemalis, a nobis (qui borealem Mundi partem incolimus) nominatur. Ab ijs autem qui austrum uersus habitant, qui nobis aestiuus, hyemalis: &econtra uenit appellandus. d Polares autem circuli sunt, qui à polis Eclipticae, circa Mundi polos, integra totius Vniuersi reuolutione describuntur aequales. Horsi qui circa Mundi polum septentrionalem lineatur, acticus, borealisue dicitur. f Qui uero circa meridionalem describitur, antarcticus, uel australis appellatur circulus. 8 Hi porro quatuor minores ¶lleli circuli, duo uidelicet Tropici, &totidem polares, uni uersam Mundi congeriem in quinque praecipuas uidentur distinguereregiones, h Figura, magnitudine, atque natura inter sese differentes, quas Zonas uulgares dicunt A Ga Xpeditis 6 maioribus &uulgatis in sphaera circulis, consequens est, quatuor minores prae Ecipuosque circulos breuibus declarare: &primum duos Tropicos. Circuli itaque, qui a maxime declinantibus Eclipticae punctis, ad completam Vniuersi circunductionem, abstractiue describunt circumlineanturue, Tropici nominati sunt, id est, circuli reuersionis (reπ enim graece, reuersio dicitur la tine) Reuertitur namque Sol ad aequinoctiorum puncta, dum suo motu proprio maximas occupauit Eclipticen declinationes: nec ultro citroue Aequatorem, boream uel austrum uersus, potest ulterius declinare, utpote, quoniam Ecliptica nihil aliud est, quam solaris uia.