Latin
320.1 to 320.5
Oronce Finé, Protomathesis 320.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter eadem Eclipticae maxime ab Aequatore declinantia puncta, Solis stationes dicta sunt: Sol namque redeundo unde digressus, stare quodammodo iudicatur, hoc est, non ultra declinando, locum in Meridiano circulo, longo temporis interuallo, sensibiliter mutare minime percipitur. ¶b Tropicus igitur a boreali solstitio, siue Cancri capite, praedicto modo circumlineatus, Cancri tropicus uel aestiuus circulus a nobis (qui septentrionalem Mundi par tem incolimus) appellatur: quoniam Sole ad ipsum perueto, aut propiore facto, aestas nobis accidit. Hunc tibi repraesentat circulus adiunctae sphaericae descriptionis ABCD, in qua Mundi axis AC, Aequator BD, Ecliptica autem EF. ¶CRe liquus uero Tropicus, ab initio Capricorni, alteroue maILIR ximae declinationis puncto descriptus, ab eodem Capricorno denominatur: &hyemalis propter ea dicitur, quoniam dum Sol eundem Tropicum occupat, a nostro uertice maxime remouetur, ex qua quidem remotione, hyems nobis accidenta liter producitur. Cuiusmodi est Tropicus FH, eiusdem obiectae descriptionis. Qui tamen ex Tropicis a nobis aestiuus dicitur, ab ijs qui australem Mundi partem habitant, hyemalis, &qui hyemalis, aestiuus uenit appellandus: quaecumque enim Sole borealia signa discurrente nobis accidunt, eisdem australibus euenire solent, cum idem Sol meridiana perambulat signa. Hos itaque Tropicos inuicem aequales atque parallelos esse necessum est: aequalibus enim interuallis, utpote maximis Eclipticae declinationibus ultro citroque lineantur Aequatoremt. Vnde fit, ut Tropicorum centra a Mundi centro sint aeque semota, &utriusque plana superficies rectos cum axe Mundi faciat angulos: ex quibus arguitur ipsorum Tropicorum aequalitas, ¶llela tam adinuicem, quam ad ipsum Aequatorem distantia: quemadmodum ex capite decimo libri primi nostrae Geometriae deducere haud difficile est. Patet igitur, quod maxima Solis declinatio geminata, eorundem Tropicorum distantiam manifestat. ¶d Reliqui duo minores &uulgati in sphaera circuli sunt, qui ab Eclipticae polis, circa Mundi polos, ad praefatum motum Vniuersi, imaginaria circumscriptione li neantur: &ob id polares non iniuria dicti sunt. Mouetur enim uterque polus Eclipticae circa Mundi polos &axem: quemadmodum solsticialia, atque reliqua totius sphaerici conuexi designata puncta.