Latin
IVIDERE, EST OBLATVM QVEMVIS NVMERVM, PER
Oronce Finé, Protomathesis 32
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc primo discursu peracto, quodlibet diuisoris elementum, per unicum limitem dextrorsum uenit anteriorandum: simili rursum quotientis toties examine facto, quatenus primum diuisoris ele mentum, primo ipsius numeri diuidendi respondeat elemento. tunc enim absoluta &completa propositae diuisionis uidebitur operatio. Quòd si contingat diuisoris elementa, pluries quàm nonies in supra positis elementis aut numeris inueniri: solum tamen 9 inter lineas perallelas, aut alibi pro quotiente repones. quoniam nullum habemus arithmeticum elementum maioris, imò nec tanti ualoris, quàm sit ipsum nouenarium: quemadmodum capite primo declarauimus. Quoties autem aliquod diuisoris elementum, in suprarespondenti aut numero aut elemento non poterit aliquoties, utpote semel inueniri (&si forsitan reliqua in suprapositis semel, aut pluries inueniantur) tziphra O pro digito quotientis accipienda est: toto diuisore numero per unicum limitem rursum anteriorato. Item quandocunque in diuisore compraehendetur aliquod elementum non significatiuum, id non est in operatione curandum, potissimum ubi primas occupauerit sedes: quoniam ex nihilo nihil prouenire certum est. Porrò si absoluta diuisione aliquod superfuerit ex diuidendo residuum, ipsum debet esse minus diuisore: quod interiecto gnomunculo, à toto (si uelis) separabis numero. Nec te praetereat, ipsum residuum a diuisore denominationem obtinere: unde &sub eodem residuo, diuiso rem poteris seorsum scribere numerum, posita (ut solet) inter utrunque lineuncula.