Latin
SDEX HIS FACILE COLLIGITVR, TOTAM ARTIS DIFFICVL- 3
Oronce Finé, Protomathesis 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
SDEX HIS FACILE COLLIGITVR, TOTAM ARTIS DIFFICVL- 3 tatem, à sola numeri quotientis inuentione pendere. Huius itaque numeri quotientis inuentionem, perquàm facilem tibi recenter excogitauimus, &quae sine tediosonumerorum discursu, nullam tibi mentis oppressionem generabit: fitque in hunc modum. Scribe seorsum 9 elementa significatiua, ab I deorsum ordinata. Deinde ad laeuam unitatis regionem, diuisorem collocato numerum. Hunc postea duplica, &duplatum numerum pone iuxta 2. Producto rursum ex duplicatione numero, prae fatum adiungito diuisorem: &prouenientem inde numerum subscribito in rectum ipsius 3. Iterum cum producto numero, eundem componito diuisorem: &numer resultantem, collocato ad laeuam quaternarij regionem. Idque toties facito, donec ad 9 perueneris elementum: eo quidem modo, ut singulis elementis significatiuis, singuli respondeant numeri ex continuata diuisoris additione producti. Quibus ita praeparatis, confer numerum diuidendum, supra diuisorem, &à primo eius elemento uersus laeuam occurrentem, cum praemissis numeris: &eum notato numerum, qui eidem numero diuidendo aut aequalis, aut proximò minor existit. nam digitus qui ad dextram &rectam eiusdem numeri regionem sese offeret, is erit pro desyderato quotiente sumendus. Hunc igitur suo loco reponito, &facta eiusdem quotientis per singula diuisoris elementa multiplicatione, debitaque numerorum sigillatim productorum à supra respondentibus subtractione: residuum (uelut ante monuimus) supra notetur. Rursumque similis discursus obseruetur: quousque fini ta sit diuisionis operatio. Poteris etiam (si uelis) ad maiorem uel facilitatem, aut diuisionis promptitudinem, sine aliqua digiti quotientis per diuisorem multiplicatione: eum numerum, quem inter productos ex continua diuisoris additione numeros, ad laeuam quotientis inuenisti, à numero diuidendo ipsi diuisori supra &laeuorsum posito, elementatim auferre. eadem nanque redibit operatio: sed mul tò breuiori, atque faciliori uia, &quae te (si eam semel degustaueris) plurimum oblectando, à prolixo tediosoque singulorum elementorum discursu praeseruabit.