Latin
320.6 to 320.9
Oronce Finé, Protomathesis 320.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Repetatur in exemplum antecedens figura, in qua sint omnia priori descriptioni similia: sed adiunctis duobus circulis minoribus IK &LM, circa Mundi polos A &C, à polis Eclipticae I &L abstractiue lineatis, praefatos circulos polares utcumque repraesen tantibus. Hi duo polares circuli, quemadmodum &Tropici sunt adinuicem aequales, &tam inter sese quam Aequatori atque Tropicis peralleli. Arcus enim AI &CL, eorundem polarium circulorum semidiametrales, adinuicem, atque maximis aequantur Eclypticae declinationibus: &cum eiusdem circuli quadrantes sint adinuicem aequales, sit ut uterque polarium circulorum aequaliter ab Aequatore remoueatur, &unus tantum a proximo distet tropico, quantum reliquus à sireliquo. ¶e Is autem polaris circulus, qui ab septentriona li Eclipticae polo, ut I, circumlineatur, Arcticus a Mundi polo arctico, atque borealis ab eiusdem partis septentrionalis denominatione uocatur: cuismodi est IK circulus, circum A polum arcticum figuratus. ¶f Alter uero, qui a meridionali eiusdem Eclipticae polo, uelut L, completa gyratione describitur, antarcticus a polo Mundi antarctico, atque australis circulus a meridiana sic appellata regione denominatur: qualem tibi repraesentat LM circa Mundi polum antarcticum C respondenter designatus. Ex his deducitur, tantos esse dia metrales arcus horum duorum polarium circulorum, quantus est arcus utrosque Tropicos interceptus: suntque per suppostiam maximam Solis obliquationem, graduum 47, reliqui autem intermedij, uelut EK &HL, 43 gradus includere uidentur. ¶g. Vnde manifestum est, praefatos Tropicos, una cum polaribus circulis, totum coelum in quinque praecipuas distinguere partes: Zonas ideo dictas, quoniam coelum instar zonae circumambire uidentur. Prima geminos intercipitur tropicos. Duae autem extremales, cirea Mundi polos arctico &antarctico, polaribus clauduntur parallelis. Inter has autem &ipsam mediam, reliquae duae sunt collocatae, una quidem (quam nos incolimus) inter Cancri tropicum, &arcticum parallelum, altera uero (quae nunc a multis inhabitari comperitur) inter Capricorni Tropicus aestiualis, siue cancri. Tropicus hyemalis, siue Capricorni.