Latin
336.5 to 336.6
Oronce Finé, Protomathesis 336.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Puncta uero &axis, circa quae uniuersa coelorum circunducitur machina, sunt poli &axis Aequatoris circuli, quem ad rectos cum eodem axe consistere monstrauimus angulos: igitur Aequator ipsius primi atque regulati totius Vniuersi motus, regulatam circunductionem imitabitur, hoc est, ascendet super Horizontem, sub eodemque descendet semper &in quauis habitudine sphaerae regulariter. In hunc quippe modum, ut datus quilibet arcus Aequatoris tam in recta, quam obliqua sphaera, aequali temporis interuallo conscendat, descendatue sub Horizonte: atque singuli eiusdem Aequatoris adinuicem aequales arcus, aequales sortiantur oriendo uel occidendo temporis intercapedines. Relinquitur ergo, tam Zodiaci, quam aliorum circulorum respectu ipsius Aequatoris oblique locatorum, irregularem arcuum ascensionem atque descensionem, penes coninuam continuam uniformemque eiusdem Aequatoris circunductionem fore regulandam: motus enim rectus &uniformis, difformis &obliqui semper est iudex siue regula.