Latin
337.1 to 337.4
Oronce Finé, Protomathesis 337.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nec te pigeat lector optime, haec, atque succedentia ad ascensum uel descensum spectantia signorum datorumue quorumcunque arcuum uel syderum, sedula mente concipere: utpote, à quibus uniuersa pendet ipsius Astronomiae commoditas, quemadmodum suis locis experiri licebit. ¶b Est itaque (ut ad rem ipsam deueniamus) astronomicus ortus uel ascensio cuius libet signi uel arcus Eclipticae, is Aequatoris arcus, qui cum dato signo uel arcu eiusdem Eclipticae sursum Horizonta respondenter eleuatur: ut quemadmodum totus Aequator toti Zodiaco, ita et pars parti respondeat Cum primum enim signatus arcus Zodiaci incipit oriri, &aliquod Aequatoris punctum cum eiusdem arcus initio respondenter eleuatur: atque aliud &aliud Aequatoris punctum cum ipsius arcus termino datum contingit Horizontem. Arcus igitur Aequatoris inter haec duo puncta compraehensus, eleuatio, ortus, uel ascensio respondentis seu dati arc cus Eclipticae uocitatur. ¶c Haud dissimiliter occasus uel descensio signi, datiue cuius libet arcus Eclipticae diffinitur. Est enim arcus eiusdem Aequatoris, qui cum dato signo uel arcu ipsius Eclipticae respondenter sub Horizonte deprimitur: ille inquam Aequatoris arcus, qui inter punctum eiusdem Aequatoris, quod una cum initio dati arcus contingit Horizontem, &id quod uimul cum fine arcus dati ad eundem uenit Horizontem, capitur. Exemplarem horum descriptionem, habes in obiecta figura. ortus quidem uel ascensionis, de arcu GK Aequatoris BGDH, cum arcu GI Eclipticae EGFH, super exortiuam partem Horizontis AIKC respondenter eleuato: occasus uero, de arcu HL eiusdem Aequatoris BGDH, una cum arcu HM, sub occidua eiusdem Horizontis parte ALMC pariter depresso. ¶d De syderibus autem, datisue quibuscunque punctis, aliter censendum est. Non habent enim Aequatoris arcus in ortu uel occa su respondentes (cum sint tanquam puncta) sed punctorum simul eleuatorum respondentiam: ni à quopiam alio puncto ipsi arcus ordinentur. Hoc autem initium ab Arietis capite seu uernali sectione congruentius, quam a quopiam alio Zodiaci uel Aequatoris puncto distribuerunt Astronomi: concurrit enim ibidem alter cum altero, atque primaria signorum seruatur ordinatio. Quoties igitur stella, uel datum quoduis in coelo punctum ortiuum tangit Horizontem (facta semper relatione ad centrum syderum) aliquod punctum Aequatoris ad eundem simul uenit Horizontem: unde arcus Aequatoris ab eodem Arietis initio usque ad idem punctum interceptus, orientis puncti uel astri nominatur ascensio. ¶e Haec autem omniasi ad occiduum referantur Horizontem: eiusdem astri siue puncti descensio cognita relinquetur.