Latin
337.5 to 337.7
Oronce Finé, Protomathesis 337.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Per descensionem ergo syderis, intelligimus arcum Aequatoris, qui idem Arietis initium, &punctum Aequatoris quod simul cum dato sydere ad occiduum peruenit Ho rizontem, intercipitur, facta eiusdem arcus supputatione iuxta rectum signorum ordinem. Exemplum abstrahere potes, ex suprascripta figura. de oriente quidem sydere N, cuius ortus uel ascensio erit praefatus arcus GK: atque simul occidente sydere O, cuius descensionis arcus erit GBL, praenominati Aequatoris circuli BGDH. Non aliud habeto iudicium de quibuscumque caeteris, tam signis, quam arcubus, uel astris, aut datis quibusuis in Coelo punctis. ¶F Certum est praeterea, inaequales Aequatoris arcus aequalibus arcubus Eclipticae, tam ascendendo quam etiam descendendo respondere: adeo, ut plus temporis ponat unum signum in suo uel ascensu uel descensu, quam reliquum, propter obliquitatem Zodiaci. Quapropter maioris euidentiae gratia, hoc discrimen signatum est ab Astronomis: ut signorum alia recte, alia autem oblique oriri uel occidere dicantur, Recte diffinitur oriri uel ascendere signum, cum quo plures 30 gradus Aequatoris respondenter eleuantur, id est, cum quo plus quam unum Aequa toris signum exoritur. Oblique uero dicitur oriri uel ascendere signum, cum quo pauciores 50 eiusdem Aequatoris gradus coascendunt: hoc est, cum quo eleuatur arcus Aequato ris signo minor. Ita enim oportuit unum ab altero differentiae gratia separare. In utraque igitur sphaera, recta scilicet et obliqua, aliqua signa recte, aliqua uero oriuntur oblique: quemadmodum infra uidebitur. Huiusce autem rectitudinis uel obliquitatis denominatio sumpta uidetur ex Eclipticae ad Horizontem habitudine.