Latin
SO LIBRI
Oronce Finé, Protomathesis 341-2
Unproofread scanNot analysed yet
boreale primo australi opponitur, secundum secundo, &ita de reliquis: uti praesens monstrat for mula, respondenter adiuncta. ¶è Nulli tandem dubium esse debet, in eadem recta sphaera, signorum ascensiones eorundem aequari descensionibus. Quoniam talis est habitudo quadrantum Aequatoris atque Zodiaci circuli a Meridiano ad Horizontem occiduum, qualis ab ortiuo ad eundem Meridianum ascendendo. Semper enim altero colurorum cum ipso Meridiano coincidente circulo, aut quouis modo distante: reliquus cum Horizonte uel simul iungitur, uel tantum ab eodem remouetur, quantum scilicet alter a Meridiano.