Latin
SO LIBRI
Oronce Finé, Protomathesis 342
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo infertur, praefata ascensionum &descensionum oppositorum signorum, atque aequalium quorumuis arcuum itidem oppositorum aequalitas, siue respondentia. ¶CVIVSLIBET AVTEM dati arcus Eclipticae, ab altera sectionem cum Aequatore, uel aliunde sumentis initium, rectae ascensionis supputatio, ex cap, ultimo primi libri magnae constructionis Claudij Ptholemaei, &respondente uigesima quinta propositione primi Epitomatis Ioannis Regiomontani, elicitur. Ibidem nanque demonstratur, sinum totum ad sinum complementi ascensionis rectae, eandem habere rationem, quam sinus complementi declinationis puncti Eclipticae datum arcum terminantis, ad sinum conplementi ipsius arcus, cui praefata respondet ascensio recta. Hic rectam uocamus ascensionem. quae ad rectum sphaerae situm consideratur. Igitur si sinus complementi dati cuiusuis arcus non excedentis quadrantem circuli ducatur in sinum totum, &productum diuidatur per sinum conplementi declinationis ipsius puncti datum arcum terminantis: nascetur sinus rectus, cuius arcus a circuli quadrante semotus, rectam arcus propositi relinquet ascensionem. Exempli cau sa, faciamus periculum de primis 10 gradibus Arietis. Subtrahe itaque primum 10 a 90: relinquentur 80, complementum ipsorum r0 graduum. Accipe consequenter declinationem puncti terminantis decimum gradum Arietis, per doctrinam quarti cap. antecedentis libri secundi: ea autem offendetur 3 gra. 58 mi. &secun. 13. Quam declinationem subtrahe pariter a quadrante circuli, neglectis 13 secundis (possunt enim secunda, dummodo fuerint pauciora 30, sine iactura relinqui: quae si 30 superauerint numerum, addendum est unum minutum loco secundorum occur renti minutorum numero) &supererunt 86 gra. &2 minuta. Horum ergo duorum comples mentorum accipe sinus rectos, ex praemissa sinuum rectorum tabula, quemadmodum numerd quarto decimitertij capitis primi libri Geometriae nostrae praedocuimus: &offendes sinum eorundem 80 graduum, partium primarum 59, mi. s, &18 secundorum, ipsorum uero 86 graduum &2 minutorum sinus, erit primarum partium 59, mi. 51, &22 secundorum. Sinus porro totusm (uti crebro diximus) semper est partium 60. His in abaco notatis, multiplica partes 59, mi. 1. &is secunda, per 60, iuxta praeceptum quarti cap. libri tertij nostrae praecedentis Arithmeticaes &generabuntur partes partium 59 (quarum quaelibet ualet 60 partes primas siue simplices) prlmae, hoc est, simplices partes 5, mi. i8, &secunda oo, idem scilicet numerus, assumpta proxime grossiori denominatione per unicum limitem uersus laeuam. Hunc itaque productum numerum 59, 5, 18, 00, diuide per 59 partes, mi. 51, &18 secunda, quemadmodum eiusdem Arithmeticae cap. quinto monstrauimus: &generabitur sinus complementi ascensionis optatae, partium quidem primarum 59, mi. 13, &49 secundorum. Quorum arcus ex praefata sinuum rectorum tabula colligitur graduum 80, &minutorum 49:quem quidem arcum si demum a quadrante circu li dempseris, relinquentur9 gra. &11 minuta. Tantam ergo pronunciabis rectam ascensionem praeassumpti arcus io primorum graduum Arietis: idemque facies de caeteris. Emllatus. ins. Sine Minu. Seum. Mim Treue Eelete dur. Conelemmum iuseum. Desnnno bue emmune ur eum dlium Conmplentmum ensesem delntlonf. Compsemenm usensonm epune. AE.