Latin
362.1 to 362.3
Oronce Finé, Protomathesis 362.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui sydera ab Aequatore ad septentrionem declinantia, inter borealem Meridiani cum Horizonte sectionem &ipsum uerum punctum orientis eleuantur, quae uero ab eodem Aequatore uersus meridionalem polum uidentur declinare, inter idem ueri orientis punctum &austrinam Meridiani cum Horizonte sectionem oriuntur: duplicem propterea colligimus ortus latitudinem, nempe boream uel septentrionalem, &australem siue meridianam. ¶b Neque aliter iudicandum de occasus amplitudine, latitudineue syderis occidua. Est autem ortiua cuiuslibet syderis latitudo, occiduae semper aequalis: propter eandem Aequatoris ad Horizontem utrobique, hoc est, tam ad ortum quam ad occasum factam inclinationem. Vnde habita una, habetur &reliqua. Exemplum capere potes, ex utraque figura antecedentis quarti capitis, de arcu LK, inter uerum oriens L, &ascendens Eclipticae punctum K intercepto: borealis quidem ortiuae latitudinis in prima figura, &austrinae in secunda. ¶c Fit igitur, ut in recto sphaerae situ, ortiua cuiuslibet syderis aut puncti latitudo, eadem sit cum eiusdem syderis aut puncti declinatione. Quoniam Horizon transit per ipsius Mundi polos: &propterea dum oriuntur uel occidunt sydera, cum eo uidetur incidere circulo, qui ex praefatis Mundi polis eductus, eorundem syderum declinationes ostendit. ¶d Et quoniam in obliqua sphaera idem circulus declinationum indicatiuus, nusquam cum ipso conuenit Horizonte, exceptis mutuis eiusdem circuli cum Horizonte sectionibus: idcirco necessum est, ut ortiuae uel occiduae syderum latitudines differant ab ipsorum declinationibus. in hunc quippe modum, ut in poli septentrionalis eleuatione, sydera borealem habentia declinationem, maiores quam sint eorundem syderum declinationes, obtineant ortus uel occasus amplitudines: quae uero ad Austrum declinant, minores. fietque haec diuersitas tanto maior, quanto idem Mundi polus fuerit super Ho rizontem magis eleuatus. ¶e Necessum est tamen, quaelibet Coeli puncta in eodem existentia parallelo, necnon quae easdem sortiuntur declinationes: eandem habere latitudinem ortiuam. Cadunt enim huiusmodi puncta, in idem Horizontis punctum: similesque faciunt paralleli per ea transientes sydera, quae aequales adinuicem habent declinationes, oriendo uel occidendo cum Horizonte inclinationes, aequalesque eiusdem Horizontis capiunt arcus. Quemadmodum ex ipsa materiali sphaera depraehendere, haud difficile est.