Latin
362.4 to 362.6
Oronce Finé, Protomathesis 362.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
¶F INOBLIQVA igitur sphaera, cuius libet Eclipticae puncti latitudinis ortiuae supputatio, ex secunda propositione secundi Epitomatis loannis Regiomontani, in magnam Ptolemaei compositionem, decerpitur. Ibidem nanque demonstratur, sinum altitudinis Aequator is in data obliquitate sphaerae, ad sinum totum eandem obseruare rationem, quam habet sinus declinationis puncti Eclipticae dati, ad sinum ortiuae latitudinis eiusdem puncti. Igitur si per regulam quatuor proportionalium, sinus declinationis ipsius dati puncti Eclipticae per sinum totum multiplicetur, &productum diuidatur per sinum altitudinis Aequatoris, hoc est, complementi polaris altitudinis (aequantur enim adinuicem) fiet sinus ortiuae latitudinis ipsius dati Eclipticae puncti. Esto uerbi gratia datus Eclipticae gradus, decimus Arietis: cuius ortiuam desyderemus habere latitudinem, ad poli quidem borealis exaltationem 48 graduum, &40 minutorum. Declinatio itaque decimi gradus Arietis, est 3 graduum, 58 minutorum, &i3 secundorum: eius autem sinus, partium 4, minutorum 9, &5 secundorum, Eleuatio porro ipsius Aequatoris in data poli sublimitate, est 41 gra. &20 minutorum: eiusdem uero sinus, partium 39, minutorum 37, &secundorum 34. Duc itaque partes 4, minuta 9, &5 secunda, in partes 60 totius sinus: fient partes partium 4, simplices uero partes 9, &5 minuta. Haec diuisa per 39, 37, 34: dant pro quoto numero partes 6. minuta 17, &9 secunda. quorum solito more collectus arcus offenditur graduum 6, &unius mi. Tantam ergo pronum ciabis ortiuam latitudinem ipsius decimi gradus Arietis: de caeterisque idem faciendum esse iudicabis.