Latin
¶ RELIQVVM EST, VT SINGVLA, IVXTA MENTEM IPSIVS CAMPAR
Oronce Finé, Protomathesis 369-2
Unproofread scanNot analysed yet
¶RELIQVVM EST, VT SINGVLA, IVXTA MENTEM IPSIVS CAMPAR ni, absoluere doceamus. Ad habendam igitur poli borealis, super datum semicirculum cuiusuis domus intermediae finitorem, eleuationem: ita facito. Multiplica sinum latitudinis oblatae res gionis, in sinum arcus circuli uerticalis, inter Meridianum &datum semicirculum clausi, produ ctumque diuidito per sinum totum: obtinebis enim sinum quaesitae polaris altitudinis. Cum autem uolueris cognoscere arcum Aequatoris, inter ipsum datum semicirculum &Meridianum comprehensum: hac procedito uia. Ducito sinum complementi dati arcus uerticalis, in sinum tos tum, &productum diuidito per sinum complementi ipsius inuentae polaris altitudinis: fiet enim sinus arcus, cuius complementum propositum Aequatoris arcum indicabit. De circulo uersis cali semper intelligimus, qui rectos ad uerticem cum Meridiano facit angulos: de quo quidem circulo, inter quosuis proximos semicirculos ipsarum domorum distinctores, 30 gradus inclus duntur. Vnde secus eueniet de Aequatore circulo: necessum est etenim, in quauis obliqua sphaera, propter inclinationem ipsius Aequatoris a uertice, interclusos eiusdem Aequatoris arcus esse adinuicem inaequales, exceptis arcubus domorum aequaliter a Meridiano uel Horizonte distantium. ¶Repetatur in causam exempli, praeassumpta latitudo 48 graduum &40 minutorumi sitque propositum inuenire, quantum eleuatur polus borealis supra semicirculum initium undeci mae domus definientem. Arcus igitur circuli uerticalis, est 30 graduum: &eius sinus, partium 30, minutorum o. sinus autem ipsius datae latitudinis, partium 45, minutorum 3, &10 secundorum, Duc igitur 45, 5, 10, in 30, O, O, &productum diuide per 60: fient partes 22, prima minuta 3i, &35 secunda. quorum arcus graduum 22, &3 minutorum. Tantum igitur eleuatur idem polus, super datum semicirculum. Rursum duciVINIS. TEenpI sormus. to sinum complementi dati ar reus ner EAlE ELEA cus uerticalis, scilicet partes 51 Lannuo cg oni proposn. minuta 57, &41 secunda, in 60. Altitudo peolaris desyderata &productum diuidito per siols num complementi iam inuenomelementum dintl areu ueseuls. Cpmm d tae polaris altitudinis, utpote, EEEementum ar eur A . per 55 partes, 56 minuta, &41 TEE AEEEE TEE, secunda: producentur enim &S minutorum: quempartes 56, minuta 3, &43 secunda. quorum arcus offenditur graduum 69, quidem arcum si dempseris ex oo gradibus, relinquentur 20 gradus, &52 secunda. Tantum capi tur de Aequatore circulo, inter Meridianum &datum semicirculum. Haud dissimiliter numen rum polarem, atque arcum Aequatoris duodecimae domui respondentem inuestigabis: inter cuius finitorem &Meridianum circulum, 60 gradus eiusdem uerticalis clauduntur circuli. Inue nies itaque, polum super eundem semicirculum initium duodecimae domus praefinientem eleuari gradibus 40 &34 minutis: atque de Aequatore inter eundem semicirculum &Meridianum intercipi 48 gradus, &50 minuta. A quibus si dempseris nuper inuentos 20 gradus, &52 minuta: relinquetur arcus Aequatoris undecimae domus seorsum acceptus, graduum 27, &58 minutorum. Qu si eosdem 48 gra. &50 mi. de 90 subduxeris gradibus: residuum, arcum Aequatoris indicabit, qui a duodecimae, uel primae domus capitur interstitio. Itaque propriam tabulam eidem latitudini, in hunc modum separabis ut obiecta monstrat formula.