Latin
370.1 to 370.4
Oronce Finé, Protomathesis 370.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Accommodabis enim numerum polarem undecimae domus ipsi tertiae, Jo) T MDETTA VOLRIV A latque duodecimae ipsi secundae: arcum porro Aequa Jeleuationum, &arcuum Aequatoris, intermediarum toris decimae domus eidem tertiae, atque undecimae domorum, secundum Campanum definitarum: ad ladomus arcum ipsi secundae respondenter deputabis, titudinem 48 graduum, &40 minutorum. &reliqua reliquis, uti supra diximus. Quamuis eNreue seis imnue sset eue Aeo Numeum nim, secundum ipsius Campani descriptionem, eiuscequatoris polaris. Ilquatoris. Polaris. modi domus sint adinuicem aequales: illae tamen Gra. Mr I. Gra ele sora M. Gn. JMI. easdem polares eleuationes, necnon Aquatoris ar Denme, u ndlem Vnseume Duodecimae cus tantummodo sortiuntur aequales, quae aequaliter Tettia. ITertia ecunda. Secundae. distant a Meridiano uel Horizonte circulo. ¶GVM IGITVR initia duodecim coelestium domorum, iuxta modum Campani, dato quocunque tempore uolueris supputare: fabricabis in primis duas obliquarum ascensionum tabulas, ad nuper inuentos polares numeros 22 graduum &3 minutorum, atque graduum 40, &minutorum 34, una cum propria obliquarum ascensionum tabula, ad datam latitudinem 48 graduum &40, minutorum, in perpetuum usum superputata. Quibus praeparatis, propositam domorum aequationem absolues hac uia. Accipito primum gradum medij Coeli, ueluti supra monstrauimus, &rectam eiusdem ascensionem: cui adiungas arcum Aequatoris decimae domus, nam obliquam undecimae domus colliges ascensionem. unde per tabulam ascensionum obliquarum, ad polarem undecimae domus numerum supputatam, gradum Eclypticae principio ipsius undecimae domus debitum obtinebis. Obliquae postmodum undecimae domus ascensioni, addito arcum Aequatoris ipsius undecimae domus: &obliqua duodecimae domus consurget ascensio. qua mediante, respondentem Eclipticae gradum, per tabulam obliquarum ascensionum, ad polarem numerum ipsius duodecimae domus fabricatam excerpere pote ris. Q. si ascensioni duodecimae domus, proprium Aequatoris arcum adiunxeris: obliqua primae domus uel horoscopi conflabitur ascensio. Vnde per propriam Regionis tabulam, ascendentem Eclipticae gradum, uel ipsum horoscopum de more cognosces. Hinc per additionem arcus Aequatoris primae domus eidem ascensioni horoscopi, consurget obliqua secundae domus ascensio. Cui si rursum arcum Aequatoris eiusdem secundae domus adieceris, obliquam tertiae domus, produces ascensionem. Per tabulas igitur ascensionum, polaribus secundae &tertiae domorum numeris respondentes, ipsarum domorum initia de more supputabis.