Latin
370.5 to 370.7
Oronce Finé, Protomathesis 370.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
¶Nec minus facile, ascendente quocumque dato, praedictarum domorum initia uenari poteris: per continuam additionem uel subductionem arcuum Ae quatoris praefatarum domorum, ab obliquis ipsius ascendentis Eclipticae gradus ascensionibus. consurgent enim, aut relinquentur obliquae supradictarum domorum ascensiones: ueluti supra, iuxta modum loannis Regiomontani, respondenter expressimus. Habitis autem sex domorum cuspidibus, siue principijs, reliquarum sex facile colligentur initia: per diametralem partium Eclipticae cuiuslibet primarum domorum acceptionem. Oppositae nanque domus, gradus Eclipticae sortiuntur oppositos. ¶EX SVPRADICTIS omnibus primum elucescit, quam facile sit tabulam positionum generalem, qualem praememoratus Io. Regiomontanus in suis directionum tabulis inseruit, ad calculum redigere. ¶Item, quonam modo fabricanda sit polarium numerorum, atque interclusorum arcuum Aequatoris singularum domorum tabula, singulis gradibus latitudinum accommoda: siue modum Ioannis Regiomontani, siue Campanum fueris imitatus. ¶Praeterea non minus euidens relinquitur, quam fideli calculo, per utrumque praedictorum modorum tabula domorum, iuxta quaelibet tempora a meridie superputata, uel dato quouis horoscopo, seu ascendente Eclipticae gradu, ad liberam quamuis regionis latitudinem in perpetuum eiusdem regionis usum, componi haud dissimili facilitate possit: atque singula, ad uniuersam di rectionum artem spectantia. Quorum omnium exemplarem discurrere calculum, hoc in loco supersedemus: utpote, qui singula periculo discutienda minime sumpsimus: sed ueram tantummodo, ac uniuersalem exhibere doctrinam, uel potius eiuscemodi rerum studiosis uiam aperire, nostrae uidetur esse uoluntatis.