Latin
SOLIBRI TERTII COSMOGRAES
Oronce Finé, Protomathesis 371
Unproofread scanNot analysed yet
COSMOGRAPHIAE, SIV EMVNdi Sphaerae, De dierum &horarum tam aequalium, quàm inaequalium, &umbrarum ratione: deque singulorum accidentibus, iuxta uarium sphaerae situm obseruatis. De Die naturali, Caput. I. MNES FERE, QUI DE COSMON praphia, Geographiaue scripserunt, à diuersa tum dierum &horarum, tum umbrarum, pro uario Sphaesrae situ contingente ratione: maximam intelligentiam partem, fructumue decerpere soliti sunt. Congrus um erit itaque, hoc quarto libro, ipsorum dierum &horarum, necnon umbrarum uniuersa percura rere discrimina: &quae singulis ipsius mundanam Sphaerae uidentur accidere dispositionibus, succinu a Dierum igitur, alius naturalis Ictè declarare. alius artificialis dicitur. Naturalem solemus appellare diem, tempus quo centrum corporis solaris, ad regulatum Vniuersi motum, integram reuolutionem circa Terram, ab ipso Meridiano supputatam adimplet. b. Haec autem reuolutid ex completa Aequatoris circunductione, &tanta eiusdem Aequatoris portiuncus la resultat: quanta est ascensio recta partis Eclipticae, quam Sol interea motu proprio, in contrarium ipsius primi motus absoluit. “Constat igitur dies naturales duplici de causa, esse adinuicem inaequales, nempe ob irregularem motum Solis circa Mundi centrum, &contingentem arcuum (etiam aequalium) ipsius Eclipticae ascensionis diuersitatem: tametsi eiuscemodi uarietas, haud notandae uideatur esse quantitatis CVM GENERALEM ASCENSIONVM ATQVE DESCENSIONVM, TAN arcuum Eclipticae, quam etiam syderum, capite secundo proximi libri describeremus imagis nationem, euidens relinquimus, ipsum Aequatorem circulum temporis regulatam esse mensu ram, atque è diuerso, tempus ipsum regularem Aequator is, uel potius uniuersi Orbis, ab oriente per meridiem ad occasum metiri circunductionem. At cum uniuersa coelestium orbium machi na, una cum elementari regione (dempta ipsius Telluris &Aquae congeriae) eodem Aequatoris, totiusue Vniuersi temperato motu circunducatur: non potuit ipsa mundana reuolutioa quopiam circunductorum cum orbibus syderum notabilius designari, quam a Sole, hoc est, a Mundi luminari, atque inter errantia sydera, montu peculiari regulatissimo. ¶a Placuit itaque primis iam inuentoribus, completam centri solaris circa Mundi centrum reuolutionem, a uerticali aut subterraneo inchoatam Meridiano, id est, tempus quo centrum Solis, adato Meridiani puncto, ad idem Meridiani punctum, propter motum Vniuersi reuertitur, diem naturalem appellere: na turalem quidem propterea, quoniam a naturali ®ulato totius Vniuersi motu causetur, siue quod naturalius ipsam dierum naturalium mensuram per Solem animaduertamus, quam si ab alio quopiam sydere, uel dato quouis in Coelo puncto notaretur. ¶b At quoniam inter ea, hoc est, Pi dum uniuersa coelestium orbium machina ab ortu per meridiem ad occasum complete circunducitur, Sol in contrarium, ab occasu quidem per meridiem ad ortum, in longum Eclipticae peculiari motu gradatim circumfertur: necessum est, integram ipsius centri solaris circunductionem, reuolutum Aequatorem integre comprehendere, &rectam praeterea ipsius partis ascensionem, quam Sol interea dum totus circunducitur Aequator, proprio motu, ex ipsa perambulat Ecliptica. Vt si in obiecta figura circulus BCDE Aequaverseg.