Latin
372.1 to 372.4
Oronce Finé, Protomathesis 372.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
torem repraesentet, FGH uero ipsum orbem solarem, punctum autem C Meridiani cum eodem Aequatore denotet intersectionem, sub qua sit Sol in notula F: imaginatus denique fueris Solem ex F atque Meridiani puncto C, per occasum D, &medium noctis E, ad ortum B, circa Mundi centrum A complete circunductum, redire tandem in C, Cum igitur Sol interea uersus ortum utcunque motus extiterit, utpote per arculum FG, unicum circiter gradum Eclipticae, cui respondet in ipso Aequatore arcus CI: operaeprecium est ipsum Solem ex puncto G redire tandem ad F, sub eodem puncto C, necnon Aequatoris arculum CI, totali eiusdem Aequatoris circulationi coniungi, ut ipsius diei naturalis integretur reuolutio FHGF. ¶c Cum autem Sol non moueatur regulariter circa Mundi centrum, sed in temporibus aequalibus inaequales arcus Eclipticae percipiatur ambulare, demonstratum quoque sit cum singulis arcubus (etiam aequalibus) Eclipticae, conscendere inaequales arcus Aequatoris: clarum est, singulas eiusdem Aequatoris portiunculas, totalibus ipsius Aequatoris reuolutionibus adiungendas, fore adinuicem inaequales. Ex quo dierum naturalium, duplici de causa, facile concluditur inaequalitas. ¶Neque ignoramus dies ipsos naturales ab Horizonte supputari posse. Verum cum ipsa ex ascensionum difformitate proueniens inaequalitas, pro Horizontium discrimine uaria rursum existat (uelut ex proximo libro facile deprehenditur) commodius a Meridiano, quam ab Horizonte circulo, dies naturales numerandos esse censuimus. Meridianus enim circulus, uices quodammodo recti supplere uidetur Horizontis: adeo, ut quae sub recto contingunt Hori onte, ad cuiuslibet loci Meridianum pendenter sint referenda. Fit igitur, ut praesata dierum ex rectarum ascensionum diuersitate proueniens inaequalitas eadem in omni regione permaneat. commodius itaque recta partium Eclipticae dietim a Sole perambulatarum ascensio, quam obliqua, totali ipsius Aequator is reuolutioni iungitur: ut dies integretur naturalis. ¶Non potuerunt itaque ueri dies naturales, cum sint adinuicem inaequales, aliorum motuum regulatam esse mensuram: operaeprecium ergo fuit, in supputationibus astronomicis dies inuicem aequales, siue medios, aut uniformes assumere, &eos in apparentes, aut inaequales, uel inter sese differentes, econtraue reducere, prout ipsum uidetur exposcere negocium. Tametsi enim differentes, tum adinuicem, tum ab aequalibus parum, uixque sensibili temporis discrepare uideantur interuallo: plurimae tamen eorum differentiae in unum collectae, notabilis atque non aspernandi uidentur esse discriminis.