Latin
372.5 to 372.7
Oronce Finé, Protomathesis 372.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis itaque motus syderum quae tarde comperiuntur esse reuolutionis, praefata dierum aequatione possent sine iactura carere: in uelocioribus tamen syderibus, cuiusmodi est Luna, si negligeretur plurimum diuersitatis efficere posser. ¶Est igitur dies mediocris uel aequalis, conpleta reuolutio Aequatoris, cum tanta eiusdem Aequatoris portiuncula, quantam Sol dietim medio, hoc est, regulari motu, de ipsa Ecliptica fingitur ambulare: ea autem est 59 minutorum &8 fere secundorum unius gradus. Ergo dierum Aequatio nihil aliud esse uidetur, quam differentia temporis, qua mediocris uel aequalis dies naturalis, ab apparente uel inaequali seu uero die superatur, aut econtra. ¶VT AVTEM VNIVERSA DIERVM NATVRALIVM DISCRIMINA, ET MEDIOrum ad ueros dies, aut econtra, reductionem concipere facile possis: theoricam motus ipsius Solis, ad saluandam, supputandamque motus eiusdem Solis circa Mundi centrum obseruatam irregu laritatem subtiliter excogitatam, hoc loco perstringere libet. Adferet enim non modicam elucidationem ipsi Geographiae, atque succedentibus horologijs, &instrumentis Astronomicis, ab ipsius Solis cursu, seu uero motu pendentibus. ¶Imaginantur itaque prudentiores Astronomi, solarem orbem in tres adinuicem contiguos orbes separari: in duos quidem extremos, crassitudine difformes, quoad exteriores, hoc est, totalem orbem claudentes superficies, idem cum Mundo centrum habentes (quos admodum repraesentare uidentur orbes nigri succedentis descriptionis) &medium FO13I. Ex quibus dies naturalis integretur. Exemplum diel naturalis. Cur dies natura les sint adinuicen inaequales. Dies naturales commodius à Me ridiano, quam ab Horizonte numrari.