Latin
379.1 to 379.4
Oronce Finé, Protomathesis 379.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
¶Principium itaque additionis, ibidem faciendum esse iudicabis, ubi utraque differentia concurrit, addenda, uel ubi addenda ipsam minuendam exuperauerit differentiam: hoc autem a principio Scorpionis, usque ad dimidium Aquarij accidere comperitur. Subtractionis uero principium eo loco uenit obseruandum, ubi utraque differentiarum subtrahenda est, uel ubi minuenda superaue rit addendam: quod ab ipsius Aquarij dimidio, ad finem usque Librae contingere probarunt Astronomi. ¶Reliquum est, ut dies mediocres in ueros, aut econtra conuertere doceamus. Ad datum itaque tempus accipe medium atque uerum motum Solis: uelut in proprijs tabularum praecipitur canonibus. Accipe deinde rectam eiusdem ueri motus ascensionem, quam subtrahe ab ipso medio motu, uel econtra, prout alterum duorum arcuum maiorem offender is reliquo: nam relicta differentia erit ipsa dierum aequatio, ex utraque causa simul aggregata. Hanc resolue in temporis particulas: dando cuilibet gradui aequationis 4 minuta, cuilibet autem minuto 4 secunda unius horae. ¶Hinc patet, quam facile sit tabulam aequationis dierum, ad liberum quodcunque empus fabricare. ¶Veros itaque dies, in mediocres ita conuertes. adde ipsam aequationem tempori dato, si praefata ascensio recta medium exuperauerit motum: uel eandem aequationem subtrahe ab ipso tempore dato, cum idem medius motus recta maior fuerit ascensione: consure gent enim, aut relinquentur dies ipsi mediocres. ¶Quòd si mediocres ad ueros dies uersa uice conuertere fuerit oper aeprecium, inuentam (ut prius) aequationem adde ipsi mediocri tempori dato, si contingat. medium motum rectam ascensionem uincere: uel aufer ipsam aequatios nem, si contrarium acciderit. Hac enim uia, dies ueri ex mediocribus generabuntur. Nec obliuios ni dabis, hanc aequationem semper addendam esse diebus ueris, uel auferendam a mediocribus, si data radix temporis super initium additionis fuerit stabilita: contrarium autem obseruandum esse, si eadem radix a subtractionis initio fuerit confirmata. Animaduerte tamen, nulla utenduml esse dierum aequatione, quoties datum tempus per solarem inspectionem, uel horologia iuxta cursum Solis uerificata fuerit obseruatum: nam huiuscemodi tempora, propriam includim, secumue portant aequationem. Sed de his fatis: &supra quam locus hic indigere uideatur.