Latin
379.5 to 379.8
Oronce Finé, Protomathesis 379.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis horum rationes desyderet, consulat tertium Epitomatis Ioannis Regiomontani in magnam Ptolemaei constructionem. Cql De die artificiali, eiusque differentijs, &calculo. Rtificialis a porrò dies, est arcus dici naturalis, qui super Horizonteni ab ortu per Meridiem ad occasum intercipitur: Nox uerò, reliqua para AAdiei naturalis, ab occasu per medium noctis ad ortum comprehensa. b. In recta igitur sphaera, dies artificiales sunt adinuicem, atque noctibus semper aequalem In obliquo autem sphaerae situ, bis tantum in anno dies artificialis nocti coaequam tur: quoties uidelicet Sol Arietis, aut Librae caput ingreditur. d Sole autem alibi constituto, contrarium accidere necessum est: tantoque maior dierum atque noctio artificialium prouenit inaequalitas, quanto alter polorum ipsius Mundi sublimion Sunt tame psi die extiterit super Horizontem, &Sol ab Aequatore remotior. e artificiales suis noctibus ita proportionati: ut in punctis eiusdem medietatis Eclb pticae aequaliter ab Aequatore semotis, dierum atque noctium eadem accidant in eodem Horizonte discrimina. f. In ijs autem Eclipticae partibus, quae ultro citroque praefatum Aequatorem coassumptae, aequali rursum ab eodem Aequatore distan interuallo: dies aestiui tanto sunt hibernis productiores, quanto noctes breuioreim noctibus, hac quidem lege, ut quanta fuerit dies ex una parte, tanta sit &nox ex altenm ra, &econtra. 8. Hinc sequitur, ab Aequatore uersus polum sursum Horizonta leuatum, dies artificiales in obliquo sphaerae situ esse maiores noctibus: ex ea autem parte, qua reliquus polus deprimitur, noctes maiores esse diebus: atque sub ipsis tropicis maximam dierum &noctium prouenire diuersitatem. h. Item sub eapoli sublimitate, quae maximae declinationis solaris complemento fit aequalis, cum poaestiuum occupauerit tropicum, integrum accidere diem naturalem sine nocte: sub hyemali autem tropico constituto, noctem ad naturalis diei quantitatem sine lucen prolongari. i In caeteris autem poli sublimitatibus praefatum exuperantibus complementum, fit continua dierum naturalium sinè nocte, atque noctium brumalium respondens sinè luce successio, pro datis Eclipticae portionibus, ultro citroque Solstitia, tam super Horizontem, quàm sub eodem Horizonte continuè permanentibus.