Latin
38.5 to 38.6
Oronce Finé, Protomathesis 38.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
In caeteris Ex his facilè colligitur, numeri unico, aut duobus tantum elementis compraehen si: radicem quadratam unico duntaxat elemento constare. Quòd si numerus, tria, uel quatuor contineat elementa: radix eiusdem duobus constabit elementis. Si autem praefatus numerus quinque, uel sex elementis repraesentetur: radix eius tria continebit elementa. &ita deinceps. ALIVM, SVBTILEM QVIDEM ET PRAECISVM, INVEniendarum quadratarum radicum, libet adiungere modum: ut his ualeamus facere satis, qui fideliori coguntur nonnunquàm uti calculo. Proposito igitur quocunque numero, cuius quadrata radix desyderatur: adde ipsi numero uersus dextram quotquot uolueris tziphras, pari tamen numero distributas, utpote oo, aut o00O, uel oooooo, &ita deinceps, binario semper obseruato tziphrarum incremento. Resultantis. ARITH. Resultantis inde numeri, quadratam extrahe radicem, secundum artem nuper expressam: neglecto prorsus (si adfuerit) ex operatione residuo. Tolle postmodum ab ipsa radice tot elementa, quotus est dimidius adiunctarum tziphrarum numerus: et reliqua uersus laeuam, seruato pro integro radicis numero.