Latin
SO PROPONATVR IN EXEMPLVM HIC NVMERVS, VTPOTE
Oronce Finé, Protomathesis 42
Unproofread scanNot analysed yet
Scribe igitur 3, intra lineas aequidistantes, sub binarionumeri 812, intra proximas lineunculas clausi: &ducito utrumque radicis digitum, utpote 23, in 6 triplatum numerum, &producentur 138. quae rursum multiplicabis per 3, fient 414: haec auferes à 481, quae respondent ipsi triplato numero, relinquentur 67. cancellabis ergo 481, &supra scribes 67: uidelicet 7 super I, &6 super 8. Ducito tandem 3 cubice, dicendo, ter 3 ter, fient 27: tolle itaque 27, à relicto nuper numero 672, residuum erit 645. relictis ergo 6 intactis, dele 72, &supra notato 45: uidelicet 5 super 2, &4 supra 7. Quo facto, tripla 23, fient 69: haec scribe sub lineis parallelis, 9 quidem sub O, &6 sub 9 totius oblati numeri, cancellato prio ri triplato numero, utpote 6. Inuestigandus est finaliter tertius radicis digitus, in hunc modum. Decupla 23 inuenta iam radicis elementa, iuncta tziphra o ad dextram, hoc modo 230: &ipsum decuplatum radicis numerum 230, multiplica per 69 nuper triplatum inuentae radicis numerum, fient 15870. per hunc ergo numerum 15870, diuide numerum residuum eidem triplato numero supra respondentem, utpote 64590, &habebis pro quotiente 4: remanentibus I11O, quae unà cum 4 primo totius numeri elemento faciunt 11104, numerum multò maiorem, quàm sit numerus cubus ex cubica eiusdem quaternarij multiplicatione productus. Scribe igitur 4, intra easdem parallelas, sub 4 primo totius numeri elemento: &multiplica singulos inuentae radicis digitos, uidelicet 234, in 69 nu per triplatum numerum, producenturquè 16146. haec rursum multiplica per 4, consurgent 64584. aufer ergo 64584, à supra notato numero 6 4590, relinquentur tantummodo G, quae scribes super O, reli quis elementis solito more deletis. Multipli ca tandem 4 nuper inuentum radicis digitum