Latin
TZIIA NTVPO
Oronce Finé, Protomathesis 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
TZIIA NTVPO. cubice, fient 64: haec si à residuis 64 abstuleA Radix cubica. ris, nihil relinquetur. Quare prius assumTripli radicum numeri. ptus numerus 12812904, cubus est: &234 eiusdem cubica radix. Idem de caeteris. Ex praedictis sequitur, multò plures inueniri quadratos numeros, quàm cubos: atquè ab I, adusquè 1000OOO, pro unico numero cubo, decem inueniri quadratos. QVOLVMVS ET ALIVM SVBNECTERE MODVM: QVO RADIXG cubica dati cuiuscunquè numeri, admodum praecisa reperietur. Oblato itaquè numero, cuius radicem uis habere cubicam: antepone ipsi numero tot tziphras uer sus dextram quot tibi placuerit, ternarijs tamen ordinibus distributas, utpote ooo ad minus, aut OOO0OO, uel OO00000OO, id est, tres, aut 6, uel 9, &ita con sequenter, trino semper obseruato tziphrarum incremento. Consurgentis inde numeri cubicam extrahe radicem, iuxta modum nuper declaratum: residuo si contingat adesse, prorsus neglecto. Aufer postmodum, ab inuenta radice, tot uersus de xtram elementa, quota est antepositarum tziphrarum tertia pars: &reliquum ad laeuam numerum, pro integrorum radicis numero seorsum annotato. Sublata consequanter eiusdem radicis elementa, ducito in quem uolueris numerum articulum, pro libera futurarum partium integri denominatione: quemadmodum numero quinto, anncedentis capitis sept. sigillatim expaessimus.