Latin
429.5 to 429.8
Oronce Finé, Protomathesis 429.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
MN, &EM ipsi GN. His ita praelibatis: dico primùm, FM &LN rectas, quibus tota FL superat EG rectam, fore adinuicem aequales. Trianguli enim rectanguli EFM quadrata, quae fiunt ex EM &MF, ei sunt aequalia quadrato quod fit ex EF: necnon quadrata ex GN &NL, ei quod ex GL itidem aequalia, per 47 primi ipsius Euclidis. Et quoniam recta EF, ipsi GL oppositae est aequalis: erit &quadratum ex EF, idem cum eo quadrato quod ex GL. Quae autem eisdem sunt aequalia, &adinuicem sunt aequalia: per primam communem sententiam. Quadrata igitur ex EM &MF, eis quae ex GN &NL quadratis sunt aequalia: quorum rursum ae- Bl Tu. in. qualia sunt, quae ex EM &GN inuicem aequalibus quadrata producuntur. Reliquum igitur quadratum ex FM, re liquo ex LN quadrato aequabitur: &ipsa FM recta, eidem rectae LN, consequenter erit P qualis, &utraque dimidium ipsius differentiae, qua maior FL superat eandem minorem EOl quod oportebat demonstrare. Ergo si tollatur EG ab ipsa FL, &dimidium relictae differtm tiae (utpote FM) ab eadem FL subducatur: relinquetur ML, basis ipsius trianguli rectangus EML. Item si eandem FM, subductam differentiae partem, in sese multiplicaueris, &produs ctum quadratum dempseris à quadrato ipsius EF: relinquetur quadratum ipsius EM, quarem te ipsa EM nota, per eandem 47 primi. Cognitis autem EM &ML, si utraque rursum per selem multiplicetur, &productorum simul iunctorum quadratum latus extrahatur: prodibit EB recta, utraque loca data subtendens, per ipsius primi 47 propositionem, est enim triangulum EMB rectangulum. Hinc arcus EOL, seu uiatorum magni circuli segmentum, inter ipsa loca E &comprehensum tandem innotescet: quod desiderabatur. ¶Sed haec omnia facillimo dilucidemus exemplo: demusque rursum Lutetiam Parisiorum, &Lugdunum nobilissimum Galliarum emporium, quorum directa uia supputanda proponatur.