Latin
430.1 to 430.4
Oronce Finé, Protomathesis 430.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Parisiensis itaque longitudo est graduum 23, latitudo autem, graduum 48, &30 circiter minuten rum: Lugdunensis porrò longitudo, graduum 26, &ipsa latitudo, graduum 45, &minutorum sSupponamus igitur, ad faciliorem intelligentiam, Lutetiam fore in puncto E: Lugdunum autem in puncto L, ipsius antecedentis proximè descriptionis. Manifestum est igitur, longitudinalem eorundem locorum differentiam, utpote, arcum EC, uel FL, fore 3 graduum: latitudinis uerò diffe rentiam, arcum uidelicet Meridiani EF, 3 itidem gradus, &15 insuper minuta continere, Accipio itaque primum, iuxta doctrinam corollarij is capitis praeallegati primi libri Geometriae nostrae, chordam ipsius arcus EF: haec autem erit 3 partium, 24 minutorum, &10 secundorum. Item, chor dam ipsius arcus EC, aut FL: quam offendo ; itidem partium, 8 minutorum, &secundorum 28. Hanc duco primum in 39 mi, 45 secunda, &21 tertia, quae uni gradui paralleli per datum E locum transeuntis deberi, ex supradictis collegimus: fient partes 2, minuta 4, secunda 52, &39 tertia. tanta est EG recta. Multiplico rursum eandem chordam EG, per 42 partes, 14 minuta, &23 secunda, uni gradui paralleli per locum L traducti respondentia: consurgunt quoque partes 2, minuta 12, secunda 40, &tertia 47. tanta est recta FL: de partibus semper uelim intelligas, qualium dimetiens Aequatoris est 120. Aufero postmodum rectam EC, ab ipsa FL: relinquuntur minuta, 48 secunda, &8 tertia, quorum dimidium est ; minutorum, 54 secundorum, &tertiorum 4: tanta est FM, quam demo ex tota FL: &relinquitur ML, duarum partium, 8 minutorum, secundorum 46, &tertiorum 43. His ita compertis, duco EF chordam in sese, utpote,3 partes, 24, minuta, &r0 secunda: fiunt partes 11, minu. 34, secunda 44, &2 tertia. Duco rursum FM rectam in sese: proueniunt 15 secunda, &13 tertia. Haec aufero ab ipsis I1 partibus, 34 minutis, 44 secundis, &duobus tertijs: relinquuntur 11 partes, 34 minuta, 28 secunda, &49 tertia, tantum est quadratum ipsius EM; cuius radix, hoc est, eiusdem EM longitudo, offenditur esse s partium, 24 minutorum, &7 secundorum. Duco tandem ipsam EM in sese: fiunt partes 11, minuta 34, secunda 23, &37 tertia. item LM in sese: proueniunt 4 partes, 36 minuta, 23 secunda, tertia 56. haec simul compono: resultant partes 16, minuta 10, secunda 47, tertia uerò 33. Tantum est quadratum ex ipsa EL: cuius radix est 4 partium, unius tantùm minuti, &20 secundorum, tanta est ipsius EL, data loca subtendentis longitudo: cuius arcus EOL, directam eorundem locorum ostendens intercapedinem, est 3 graduum, &50 minutorum.