Latin
Caput V
Oronce Finé, Protomathesis 435
Unproofread scanNot analysed yet
Quandrantibus uerò, partim à coniuncto principali, partim autem à proximè uicino, iuncta unius quarti significatione, propria tandem imponunt nomina. Vocant igitur ipsi nautae, potissimum Galli, orientalem uentum Est, meridionalem Su, occiduum Ouest, septentrionalem uerò North. Hinc uentum inter ortum &septentrionem medium, uocant Northest: inter ortum &meridiem, Suest: inter meridiem &occasum, Suouest: inter denique occidentem &septentrionem, Northouest. Haud dissimiliter, intermediorum uentorum conficiunt nomina: utpote, eum qut inter North &Northest, appellant Northnorthest: &qui inter ipsum Est &Northest, ita solent nuncupare, Estnorthest. Et consequenter de reliquis intelligas. Quadrantum ergo intermediorum nomina, respondenter in hunc fabricant modum, uerbi gratia, eius qui inter North, &Northnorthest, sic uocitant, Nort ung quart du Northest: eum autem qui inter Northest, &eundem Northnorthest, in hunc modum, Northest ung quart du North. Et respondenter ita decaeteris: quemadmodum obiecta figura manifestat. σrer LSTAO FEST. sne d ¶d In cartis igitur hydrographicis, uentorum rationes hoc modo figurantur. Describitur in pri mis, circa datum A centrum, occultus Horizon BCDE pro libera futurae cartae magnitudine. Is postmodum, in 4 diuiditur quadrantes: duabus uidelicet rectis BD &CE, inuicem orthogonis, atro quidem lineatis, 4 Mundi cardines (à quibus spirant totidem uenti principales) B quidem septentrio nem, C occasum, D meridiem, &E orientem, distinguentibus, Quilibet inde quadrans bifariam diuidi tur: binaeque prioribus similes producuntur rectae, hoc est, atrae atque inuicem orthogonae, utpote, FH &GK, reliquos uentos principales indicantes. Quaelibet rursum pars octaua bifariam discinditur, consurgunt totidem diuisiones intermediae, 8 medios uentos repraesentantes: quae suis lineamentis, in A centro conuenientibus, sed uiridi colore tinctis, ueniunt annotandae. Tandem quaelibet Horizontis pars decimasexta, bifariam quoque distribuitur: &à qualibet diuisione, per A centrum, in oppositum, rectae lineae rubro coloratae producuntur, quadrantes uentorum principalium discernentes. His ita paratis, cuilibet lineamento, per quaslibet aequè distantes uentorum distributiones, eiusdem coloris, nominis, &officij, conscribuntur paralellae: utpote, LM, FG, HK, &NO, ipsi BD, atque LO, FK, GH &MN ipsi CE: &quae inter has, per medias Horizontis cadunt intersectiones. Idem censeto de productis ipsis FH &GK, atque reliquis tam uentorum intermediorum, quàm etiam quadrantum respondenter delineandis parallelis.