Latin
Caput V
Oronce Finé, Protomathesis 436
Unproofread scanNot analysed yet
Singula porrò lineamenta principalia, &in septentrionem directe tendentia, Lilio flore distinguuntur, quae autem ortum aequinoctialem respiciunt, signo Crucis, in aliorum directionem annotari consueuerunt. Quemadmodum ipsa succedens figura, principalium atque intermediorum uentorum lineamenta complectens, apertè demonstrat: in qua uentos principales grossioribus, medios autem subtilioribus lineamentis, ob defectum colorum, annotauimus. Hinc uidere poteris, eidem Horizonti circulo, inscripta atque circumscripta quadrata, necnon trigona, &altera parte longiora pa rallelogramma: diuersas quoque lineamentorum in uarios orbes cadentes intersectiones, &mirabilem quandam, sed nauigantibus admodum utilem, efficientes contexturam. Quonam autem ingenio, intra hunc Horizontem Terra sit inscribenda: ex proximo disces capite. Hodierni tamen Hydrographi, diuidunt utrumque dimetientem BD atque CE in 180 partes inuicem aequales, &cuilibet 17 leucas &dimidium leucae tribuunt: hinc (facta leucarum scala) diuersos Terrae tractus, super uentorum lineamentis imponunt. Sed de his nunc esto satis: Ecce figuram. Qualiter tandem oblatae cuiuscunque regionis, uel partis habitabilis Orbis Chorographia, ex praedictis colligenda sit: quonam item modo hemisphaerica parallelorum atque Meridianorum contextura, ad positionem locorum necessaria, in plano rationabiliter extendatur.