Latin
437.1 to 437.4
Oronce Finé, Protomathesis 437.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caput VII. XSVPRADICTIS OMNIBVS colligere uel facile potes: qualiter datae cuius libet regionis, aut partis habitabilis Orbis chorographia, per Erectas aut curuas lineas designetur. 2 Producta nanque linea meridiana, per medium datae regionis incidente, eaque in gradus latitudinis pro ipsius regionis capacitate distributa: si bini transuersales agantur paralleli, eandem regionem includentes, cùm praefata meridiana orthogoni, &ab eisdem tot suscipiantur gradus, quanta est ipsius datae regionis longitudo, ultro citroque datam lineam meridianam distributi, atque pro distantia eorundem parallelorum ab Aequatore proportionati, absoluanturque reliqua tam Meridianorum, quàm intermediorum parallelorum lineamenta, suis quidem ornata numeris: fiet tandem rectilinea quaedam distributio graduum, ad singulorum locorum assumptae regionis descriptionem paratissima. b Quòd si intra datum circulum, curuilineum aequilaterumque (inuariato circino) descripseris triangulum, atque unum eius latus quadranti Aequatoris, oppositum ue rò punctum alterutro polorum deputaueris, &in ipsum polum conuenientes Meridianorum quadrantes, propriosque circunlineaueris parallelos, sese mutuò in 90 gradus intersecantes: resultabit eorundem Meridianorum atque parallelorum haud dissimilis contextura, quae super globo contingit sphaerico, &in qua describi poterit octaua pars ipsius habitabilis Orbis. Tandem si iuuet integrum Orben delineare, id duobus hemisphaericis, &similibus circulorum proiectionibus absoluas oportet: nam unica figura plana totam habitabilem comprehendere, absque difformitate, ipsiusue Telluris disproportionata magnitudine, est impossibile. Describendus est itaque Meridianus circulus, &binis dimetientibus in 4 quadrantes diuidendus, quadrans rur sum quilibet secandus in 90 partes inuicem aequales: horum porrò dimetientium alter Aequatorem, alter uerò Meridianum in rectu axis Mundi coextensum repraesen tet. qui quidem dimetientes, in 180 partes inuicem proportionatas distribuantur: applicata ex alterutro cuius libet dimetientis termino, in quemlibet gradum oppositi semicir culi regula. Circumlineentur deinde paralleli, per respondentia descriptorum Meridia norum puncta transeuntes: tandem pingantur ipsi Meridiani circuli, per singulas Aequa toris sectiones, in utrumque polum conuenientes. quorum omnium centra, in praefatis dimetientibus directè prolongatis, offendentur. His addere poteris Tropicos, &si uelis, po lares circulos, unà cum circumannotatis climatum distinctionibus. Sed de his hactenus.