Latin
ZSISISISSI
Oronce Finé, Protomathesis 44
Unproofread scanNot analysed yet
His itaque consultò praetermissis, &curiosis magis, quàm ueris Aritmeticae cultoribus derelictis: breuiores, &omnimoda falsitatis cauillatione carentes probandi modos, tibi selegimus, quos paucis in praesentiarum (ne supra scripta repetamus capita) describere nitemur. Si quis tamen praenominatas per 9, aut 7 examinandi rationes amauerit, consulat Arithmeticam loannis Silicei: quam ex corruptissimo exemplari, in suam primum redegimus harmoniam. tametsi quidam Orontiomastix, distributa prima libri impressione, labores nostros haud exiguos fuerit apertè, ac satis inciuiliter calumniatus: quasi non referat, authorem aliquem è tenebris in lucem primum euocare, aut aliquot impressorum erratula corrigendo (quae uix à lynceo possent euitari castigatore) intermixtis onerare, ne dicam uiolare glossematibus. Sed de his alias: nostrum prosequamur institutum. DADDITIONEM IGITVR, IN PRIMIS ITA PROBATO. SVBTRAhe ab adgregata omnium addendorum numerorum summa, quotlibet addendos numeros, unico dempto: cui si residuum, quod facta subtractione manebit, fuerit aequale, bene operatus es, secus eueniente malè. Nam totus ipse numerus ex additione collectus, ipsis particularibus &addendis numeris aequalis esse debet: quare &in eosdem addendos numeros rursum disgregatus, singulos numeros adaequatè restituere necessum est. S SVBTRACTIO, per additionem respondenter uenit examinanda: hoc modo. 3 Adde relictum ex subtractione numerum, ipsi numero subtrahendo: &si collectus ex additione numerus, ei sit aequalis numero, à quo facta est subtractio, bona iudicetur operatio, sin autem falsa, &rursum iteranda. Quoniam numerus à quo facienda est subtractio, &subtrahendum &residuum compraehendit numerum: idcirco si subtractus &residuus coniungantur numeri, ipse numerus à quo subtractio facta est rursum debet integrari. In conuersam siue mutuam Additionis &Subtractionis probationem, hasce contemplare formulas: ad maiorem praedictorum euidentiam consequenter adiunctas. Additis. Ciltractis. Addendi numeri. Nunerus à quo subtractio fit Nunrus subtrahendus. Addendorim semona. Numerus remanens