Latin
OMVLTIPLICATIONIS PORRO VERITATEM HOC FACTO COA
Oronce Finé, Protomathesis 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
OMVLTIPLICATIONIS PORRO VERITATEM HOC FACTO COA gnosces. Diuide numerum qui ex multiplicatione resultat, per numerum ipsum mul tiplicantem: nam si numerus quotiens ex diuisione procreatus, multiplicando sit aequalis numero, bene multiplicasti, ubi autem quotiens à multiplicando discrepauerit malè, renouanda igitur est multiplicatio. Quòd si praefatum numerum ex multiplicatione productum, diuiseris per ipsum numerum multiplicandum, debes habere proquotiente multiplicantem (uersa uice) numerum: si debitè fueris operatus. Diuisionem 5 DIVISIONEM rursum, coadiuuante multiplicatione probabis: hac uia.