Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 449
Unproofread scanNot analysed yet
In qua quidem re, haud modica laborandum est diligentia, ne acus ipsa à meridiana linea plus aequo diuertatur: iniusta enim ipsius acus declinatio, in maxi mum tandem nos duceret errorem. Imposita igitur (ut solet) acu, &suis tandem partibus ornata: ponatur rursum horologium super inuentam lineam meridianam, eo mo do quo nunc exspressimus, noteturque contingens eiusdem acus ab AE linea declinatio. Tantundem enim diuertenda erit ipsius acus directoria, subscriptaque formula, atque sub hoc situ figenda: hac enim obseruata cautiuncula, ueram rationem horarum ex ipso depraehendes horologio, quoties lucente Sole eandem acum in rectum ipsius formulae collocaueris.