Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 449-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO TERTIA. ¶Horologium uerticale, austrum uersus perpendiculariter erigendum, ad lileram quamuis regionum latitudinem, seu poli borealis exaltationem: coadiuuante protypo, uel instrumento, iuxta primam propositionem descripto, consequenter depingere. VERTICALIA NVNCVPAMVS HOROLOGIA: QUAE DEscribuntur in plano ad Austrum perpendiculariter erecto, atque unà cum eius circuli uerticalis superficie constituto, qui rectos cum Meridianofacit angulos. Haec autem horologia dimidium tantum recipere circulum, nullamque ante sextam matutinam, aut post sextam uespertinam admittere horarum distributionem: ex praeallegato capite nono, secundi libri nostrae Cosmographiae, relinquitur uel facilè manifestum. ibidem namque monstrauimus, Solem ante sextam matutinam, aut post sextam horam uespertinam (etiam quantacunque fuerit ipsius diei artificialis quantitas) eiuscemodi ho rologiorum uerticalium nusquàm irradiare superficiem. Fabricetur itaque primum protypum instrumentum, siue directorium, unà cum AFH triangulo: ad eam quidem poli borealis sublimitatem, ad quam ipsum uerticale depingere uis horologium: iuxta doctrinam pri mae propositionis. Quo facto, disponatur planum aliquod huic negocio commodum, ad meridianam Coelipartem, uel iam erectum, uel demum erigendum ad perpendiculum: per cuius plani mediam longitudinem, recta linea perpendicularis protrahatur AB, sitque A termi nus sursum, B uero deorsum. haec enim linea (ueluti supra) meridianam futuri designa bit horologij. Per datum insuper signum A, transuersalis excitetur CD, cum ipsa quidem AB orthogona. nam haec linea CD, uices supplebit Horizontis, &utrique horae sextae, tam ante, quam etiam post meridiem accommodabitur: eritque signum A, centrum horologij fabricandi, ipsius Mundi centrum repraesentans. Sumpta postmodum FH perpendiculari, trianguli AFH per primam propositionem descripti: eidem constituatur aequalis in AB, à signo quidem A uersus B, sitque illa AE. Et centro A, inter uallo autem AE, dimidius figuretur circulus CED: cuius dimetiens erit recta CD. hic nanque semicirculus CED, dimidium &sub Horizonte depressum uerticalem circulum repraesentabit. Ex eodem rursum triangalo AFH sumpta dimidia ipsius AF, hoc est, AK aut KF: eidem aequalis (officio circini) tradu catur in EB, ab E quidem si gno uersus B, utpote EF. Et centro F, interuallo autem FE, circulus describatur BGEH: horarium (uelut antea) repraesentans Aequatorem. Is autem circulus BGEH, producto dimetiente GH, cum ipso BE orthogonali, in 4 quadrantes diuidatur: quorum laeuus &superior GE, subdistribuatur in 6 partes aequales, ô aequa lium horarum interualla (qualium totus circulus est 24) solito more distinguentes. Per da tum consequenter signum E, contangens &transuersalis agatur linea EI, rectos cum AB fa ciens angulos, &utrique CD atque GH pallela, laeuorsum uersus I signum liberè prolongata. His Cautela pro usu Magnetis summè notanda. Quaenam uerricalia dicantur horologia Horologia uer ticalia, 12 tantum horis deseruire Linea meridiaLinea horizontalis utriusque horae sextae. Verticalis semi circulus. Aequator horarius. Linea contingentiae. Horarum designatio. Indicis horari constitutio. De situando ho rologio uertiticali.