Latin
O CVBICAE TANDEM RADICIS EXTRACTIONEM, PER
Oronce Finé, Protomathesis 46-3
Unproofread scanNot analysed yet
In numeris autem minimè cubis, cum uidelicet aliquod ex operatione manet re siduum, à triplata radice (quemadmodum numero tertio, capitis octaui diximus) denominandum: sic cubicam radicem examinabis. Duc cubicam &inteoram radicem in sese cubicè deinde multiplica solummodo numeratorem, hoc est, residuum ex operatione numerum à triplata radice denominatum, per ipsam radicem integram, &productum numerum rursum per eandem multiplicato radicem, consurgentem inde numerum partire per numerum à triplata radice procreatum: quotiens enim ex diuisione numerus, eidem numero ex cubica radicis integrae mul tiplicatione producto tandem adiunctus, propositum (modo non erraueris) debet integrare numerum. Verbi gratia, sit numerus datus 29, cuius integra &cubica radix est 3, remanentibus duabus unitatibus, quae duo nona dicuntur, hoc mo do repraesentanda –. Duc igitur 3 in sese cubicè, fient 27. deinde multiplica 2 per 3, fient 6: haec rursum per 3 multiplicato, consurgent 18. quae diuide per 9, prouenient ARITH. uenient 2 integra: igitur si haec 2 integra 27 adiunxeris integris, prius oblatum numerum 29 integrabis. Non dissimiliter operaberis in caeteris.