Latin
O CVBICAE TANDEM RADICIS EXTRACTIONEM, PER
Oronce Finé, Protomathesis 47
Unproofread scanNot analysed yet
In his etiam, uelut in quadratis, deficit cubica multiplicandi ratio, tametsi radix inuenta sit utcunque praecisa: quoniam si denominator, utpotè 9, in seipsum cubicè duceretur, fierent 729, quae unum septingentesimum uigesimum nonum repraesentant integri, &in toto rursum habundarent numero. De similibus idem semper habeto iu dicium. At si libeat inquirere, an extracta radix non cubi numeri, sit radix ma ximi cubi in dato contenti numero: ipsi iam inuentae radici adde 1, &productum in ipsam ducito radicem, resultantem inde numerum triplica, triplato demum numero iungito rursum 1. quoniam inde collectus numerus maior erit residuo, si debitam obtinneris radicem: quod si secus euenerit, alia radix magis exactè tibi disquirenda est, &reliqua (ut prius) absoluenda. Nec mutua praedictarum operationum, in examinanda ueritate coadiuuatio (etsi quo dam modo uideatur circularis) à quopiam sanae mentis cauillanda est: quoniam frustra id fit per plura &imbecilliora, quod per pauciora certissimaquè potest absolui. Finis autem noster est, paucis &apertè uelle docêre: oni prorsus ambagine seu cauillatione, ambiguis relicta cauillatoribus. Consu limus tamen, non alio utendum esse probationis examine, quàm reiterato singulorum discursu: demptis ad summum radicibus. Multò nanque facilius esse uidetur, quamlibet arithmeticam operationem, per mentalem discursum eiusdem, siue repetitum operationis exemplum examinare: quàm alterius capitis uel operationis officio, idem absoluere. ExGxOxOxO