Latin
PROPOSITIO
Oronce Finé, Protomathesis 465
Unproofread scanNot analysed yet
Subtensa autem AF pro dimetiente sumatur Aequatoris, ex quo tam in Horizonte, quàm in uerticalicirculor ad idem primum clima, horarum deducentur lineamenta: AG uerò dimetiens Aequatoris secundi climatis, AH tertij, &AI quarti, &consequenter ita de reliquis? In summa, cuilibet climati proprium deputandum est triangulum: iuxta quod, peli doctrinam secundae atque tertiae propositionis, ad quodlibet clima, tam horizontalis quàm etiam uerticalis seorsum describatur horarum contextura. Quòdsi uolueris ipsum horologium minoris efficere quantitatis: ducenda erit OP, uel alia quaeuis perpendicularis, uersus A centrum. Tantò enim minora resultabunt spsutriangula: quantò ex AC breuiorem acceperis partem, &perpendicularem ipsi AB uiciniorem erexeris. OHIS ITA PARATIS, suscipienda sunt gemina plana, quadrata quidems ex electa &commoda materia fabricata: quae sint QRST, &VXYZ. quorum alterum, utpote QRST, horizontalibus: reliquum autem, scilicet VXYZ, uerti calibus deputabis horologijs. At quoniam singulorum climatum utrunque horclon gium, horizontale scilicet atque uerticale simul delineare, tum superuacaneum, tum portatili instrumento uidetur incommodum: idcirco praedictorum horologiorum partem in horizontali plano, parem quoque in uerticali describemus. In horizontas li quidem sic. Diuide utrumque latus QT &RS bifariam: &trahe lineam meridianam per utranque diuisionem, in transuersum ipsius plani: à qua linea meridiana, secabus aequalem ipsi AD suprascripti quadrantis: eisdemque obsignabis literis A &D. Postea, diuide totam ipsam meridianam lineam AD bisariam: &circa medium ipsius punctum, describe 5 circulos inuicem concentricos ¶llelos, 4 interualla distinguentes, quae primis 4 deputabis climatiSEPTEPbus, minimum quidem primo, se RIO quens secundo, succedens tertio, &ultimum quarto climati. Protrahe consequenter per A si gnum, orthogonalem, &communem utriusque horae sextae designatricem lineam.